Letter #467
[Mauritius FERBER] to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-03-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioanni Flachsbinder
Reverende domine, frater et amice sincere nobis dilecte ac honorande.
Dudum ad preces et instantiam sacrae reginalis maiestatis contuleramus Fraternitati Vestrae canonicatum in ecclesia nostra Warmiensi per obitum Ioannis Crapitii in mense papali vacantem. Non longe post aliter sua reginalis maiestas deliberata eam collationem revocatam in personam Nicolai Plotousky transferri voluit, quemadmodum et translata fuit, qui et eum canonicatum per nominationem suae reginalis maiestatis acceptavit, ac ut de altero canonicatu ecclesiae nostrae in mense episcopali vacante Fraternitati Vestrae provideremus, desideravit reginalis maiestas, id quod facturos illi polliciti sumus. Unde eius iussis parere ac fidem nostram liberare cupientes, canonicatu per mortem domini Alberti Bischof in mense episcopali defuncti vacante unanimis nostro et canonicorum nostrorum votis et vocibus Fraternitatem Vestram in canonicum elegimus ac ipsi possessionem realem et corporalem tradi curavimus, quam et hactenus habet. Sed fertur ipsum dominum Albertum fuisse, dum viveret, familiarem et cubicularium summi pontificis. Ex quo sequeretur, quod fortasse hoc beneficium esset Sedi Apostolicae affectum. Quare nos Fraternitati Vestrae omnis felicitatis accessum ac ad maiora exaltationem ex animo faventes, haec illi non scribere non potuimus, quo hoc ipsum beneficium apud summum pontificem (in eventu, quo Sedi Apostolicae affectum sit) liberum sibi et pacificum reddere non negligat, id quod etiam factu facile fore arbitramur, cum Fraternitas Vestra cum apud caesaream maiestatem tum apud suam sanctitatem serenissimi regis nostri ac reginalis maiestatis oratorem agat, et citra difficultatem eorum copiam et colloquium haud dubie gratiosum et familiare habere possit. Cum his Fraternitatem Vestram felicem esse et bene valere cupimus.