Has tumultuario ad Dominationem Vestram calamo perscripsi non solum, ut ⌊⌋, quas per generosum dominum ⌊castellanum Gdanensem⌋ ad me plenas veteris benevolentiae dedit, responderem, verum etiam, ut illi afflictionem meam, quae iterum in me per clandestinos quosdam quadruplatores congeritur, in sinum Dominationis Vestrae profunderem.
Priusquam ⌊dominus castellanus⌋ ad aulam proficisceretur, rumore quodam ad me fuit perlatum, quod iterum apud serenissimam ⌊maiestatem reginalem⌋ traductus essem, quasi cum certis hic dominis consiliariis, praecipue vero cum ⌊magistratu Gdanensi⌋, defectionem pararem et conspirationem ad hoc facinus fecerim. Quod, ut crederem, induci non potui confictumque esse existimabam, quo factum est, quod ne verbo quidem huius delationis, quam commentitiam esse putabam, mentionem cum domino ⌊castellano⌋ habuerim, et ob id ea de re nihil vel significandum vel scribendum ad aulam duxerim. Lectis porro serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ ad me ⌊⌋, quas ⌊ille⌋ mihi reddidit, idem quod vanum esse rebar, plusquam verum expertus sum. Ad eum enim modum serenissima ⌊reginalis maiestas⌋ mecum expostulat meque cohortatur, ut officio debitoque senatorio, quemadmodum ad bonum ac fidelem consiliarium pertinet, omnia hic gerere, consulere atque agere debeam, perinde ac si cras sim defecturus vel hucusque officio debitoque meo infideliter usus fuerim. Hinc clare mihi liquet, quod iterum eiusmodi contra me a fraudulentis impostoribus serenissimae ⌊reginali maiestati⌋ insimulatio prolata sit, qualis fuit illa, cuius ratione Dominatio Vestra ad me superioribus annis ⌊Lubaviam⌋ venit, subvereorque, ne ex ea sit farina, qua prior.
Proinde, quantum potui, humilius et modestius serenissimae ⌊reginali maiestati⌋ ⌊⌋, innocentiam meam defendo. Quod ipsum ut similiter Dominatio Vestra faciat, quae non vulgaris integritatis meae testis esse potest, plurimum rogo, vel saltem hoc a ⌊reginali maiestate⌋, domina mea clementissima, obtineat, ut sciam, qui sint illi, qui adeo perverse et malitiose me deferunt. Quos si sciero, apud tribunal regium, ad quod illos non segniter prosequar, candorem ac fidei meae integerrimam observantiam serenissima ⌊reginalis maiestas⌋ agnoscet, sicque agnoscet, ut in posterum necessarium non erit me toties cohortari. Hanc ut amico operam Dominatio Vestra citra serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ gratiae offensam impendat, maiorem in modum oro. Vicissim me Domintio Vestra ad omnia et desideria sua propensissimum habitura.
Quam diutissime feliciter valere ex animo cupio.