Letter #4713
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1536-06-07
received [1536]-06-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo clementissimo et perpetuo colendo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime et semper mihi colende.
Servitiorum meorum pronam exhibitionem et commendationem etc.
Etiamsi nulla erat occassio, decebat meam erga Reverendissimam Dominationem Vestram observantiam, ut aliquando illi me coram statuerem et studiorum meorum sedulitatem praesens declararem, quo magis nunc, cum me amantissime ipsa Reverendissima Dominatio Vestra invitat et putat praesentiam meam honestamento aliquo esse posse suis, doleo me uti non posse hac tam commoda occasione, non solum gratificandi Reverendissimae Dominationi Vestrae, sed etiam satisfaciendi voto meo, impedior enim adventu quorundam cognatorum meorum, qui intra biduum ad condictum olim diem a me hospitio accipientur. Qui casus cum iam inevitabilis mihi sit factus, obsecro, Reverendissima Dominatio Vestra veniam mihi det, quod voluntati ipsius ad praesens non obtempero, ac patiatur me hac excusatione praestandi amicis necessariam curationem cum gratia ipsius frui. Nam alioqui, quoad in facultate mea erit, non committam, ut frustra mihi umquam Reverendissima Dominatio Vestra, quod volet, imperet.
Cui me ut domino meo colendissimo diligenter commendo, optans illi a Deo omnem felicitatem.
Datae Frauenburg, die 7 Iunii 1536.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictus servitor Tidemannus Gise custos Varmiensis