Quod Dominatio Vestra Reverendissima superatis negotiorum difficultatibus ex ⌊regni comitiis⌋ ⌊patriae⌋ (ut accepimus) reddita sit incolumis, gratias Deo agimus ipsiusque Paternitati Vestrae Reverendissimae felicem gratulamur reditum ac, ut deinceps etiam cuncta fortunata faustaque sint, precamur.
Nolumus autem eandem Dominationem Vestram Reverendissimam latere nos hic a ⌊venerabili capitulo⌋ cum quibusdam articulis ad conficiendum tandem coadiutoriae negotium ad eam nuntios deputatos esse, sed quoniam in dubio est, quando ipsam a negotiis nonnihil feriatam opportune adire possimus, rogamus, ut nobis significare dignetur, ubi et quando se conveniri velit, et an res moram patiatur, ut profectio nostra aliquantisper procrastinari possit, donec viae, qua eundum nobis est, melior commoditas offerretur. Nunc enim itineris magna est difficultas.
Si quid Reverendissima Dominatio Vestra rescribere dignabitur, per venerabilem dominum ⌊administratorem Allensteinensem⌋ aut ex ⌊Heilsberg⌋ facile ad nos perferetur. Ceterum non indigne ferat rogamus his nostris litteris alias adiunctas esse, arbitramur enim istinc per opportunitatem cuiuspiam nuntii sine negotio eas mitti posse ⌊Colmam⌋, hinc vero non item.
Commendantes nos favori et gratiae eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus incolumem servet atque in dies felicitate reddat auctiorem.
Enclosure:
Reverendissime Domine.
Addidi praesentibus litteras domini ⌊Kyewski⌋ ad me nuper datas, quandoquidem referre putabam, ut non ignoraret Reverendissima Dominatio Vestra nonnulla, quae scribit. Inter quae sunt, quae pugnare videntur cum his, quae antehac litteris prodidit. Perlectas ad me remittere dignetur Reverendissima Dominatio Vestra.
De concessione regia facta filiis ⌊proconsulis Elbingensis⌋, si quid in illa est, quod ad nostram hic ecclesiam aut eius ius pertineat, Reverendissima Dominatio Vestra me facere dignetur certiorem, nam earum rerum non memini quicquam a me auditum in ⌊conventu⌋ Thorunensi.