Letter #4726
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-08-22
received [1537]-08-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime observandissimeque. Post reverentiae debitum et servitiorum commendationem.
Miseram heri per hunc puerum litteras meas ad Reverendissimam Dominationem Vestram putabamque ad eam iam perlatas, cum ecce ille, nescio qua fatua persuasione adductus, cum obvium sibi habuisset servitorem Reverendissimae Dominationis Vestrae, cum regio cubiculario ex medio itinere ad me redit litteras ipsas referens, quod male me affecit, cum propter alia multa, tum maxime, quod excidit nobis opportunitas temporis advocandi huc absentes dominos et ocius remittendi hunc regium nuntium. Nunc in metu sum, ne hi, quibus sunt invisae res nostrae et student rem coeptam ac feliciter currentem irritam facere undique comperendinationis causas sunt captaturi, quo electionis facultas extra tempus a iure concessum extrahatur atque ita concidant omnia nostra, quod facile eveniet, si adhuc sunt vocandi absentes nec ante respondendum regi, quam illi adveniant. Cras ad seram horam convocavit capitulum noster praesidens, cum in re tanta et festiva potuerit et debuerit antevertere etiam consuetum tempus, quod me de reliquis non meliora facit cogitare. Haec causa est, ut praemittere voluerim has meas litteras, ne si haec res in longum trahatur, in discrimine sinerem esse res Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Tum etiam, si brevem hic habuerit expeditionem cubicularius, tum cum arbitrer illum recta profecturum Leopolim, carebit maiestas regia consilio et instructione reverendissimi domini Plocensis ad reliqua recte instituenda, quod certe non erit tutum. Iam enim mihi videor certum habere dominos in capitulo non discessuros a sententia, quam heri litteris declaravi, ac omnino negaturos fore, ut absque nominationibus procedant. Ideo iterum consulo, ut Reverendissima Dominatio Vestra sine mora mittat ad reverendissimum dominum Plocensem curetque apud eius reverendissimam dominationem, ut praescribat regiae maiestati modum nominandi, uti rei conveniet, consulatque, ne id facere omittat eius maiestas. Et quam fieri potest, ut hoc cubiculario praevertente nuntium domini Plocensis, illius non exspectatis consiliis, maiestas regia huc mittat suum nuntium, posset Reverendissima Dominatio Vestra per hunc cubicularium admonere eius maiestatem vel dominum vicecancellarium, quod dominus Plocensis missurus sit in ea re consilia et deliberationes suas, sine quibus non sit tutum nuntium huc ablegare.
Ego omnem movebo lapidem, ut vocentur alii domini, et ut sine mora absolvatur nuntius, quem si ad se revertentem praestolari vult Reverendissima Dominatio Vestra, antequam scribat reverendissimo domino Plocensi. Erit in arbitrio ipsius, dum perpenderit, quam non admittat res haec multas moras. Certum est enim, nisi intra mensem Septembrem eligerimus vel postulaverimus, nos cadere a iure eligendi et ad papam devolvi ius praeficiendi episcopum. Idcirco curabo apud capitulum, ut scribat regiae maiestati, si temporis angustia postulaverit, se prorogaturum diem electionis in posteros dies tres vel quattuor quo mittend[i] nuntii tempus habeatur laxius et evitetur periculum etc.
Praeterea autem, quae heri scripsi, hoc succurrit meo iudicio necessario suggerendum reverendissimo domino Plocensi, ut in litteris regiis post descriptas personas nominato[rum] haec ponantur verba: “Ex quibus unum eligetis vel postulabitis ecclesiae vestrae utilem episcopum. Verum non dubitamus vos perstituros in sententia vestra, quam antehac de persona reverendi patris domini Ioannis episcopi Culmensis in defuncti episcopi vestri locum sufficienda doctitastis ”.
Cur hoc vel similia scribi velim, Reverendissima Dominatio Vestra intelligit. Non est autem tutum, ut eius maiestas pro hac re vel precetur aliquid extra ordinem, vel alio modo urgeat. Videbitur enim hoc multis in laesionem esse pactorum ac mali exempli, si nominationibus addantur et preces. Solemus quippe in huiusmodi esse superciliosi et meticulosi, fortasse non sine causa. Addo et hoc. Cum res omnis videatur hic esse in portu, non consulo, ut cum nominationibus huc mittatur insignis aliquis, qui videlicet non sine spe egregii muneris aget functionem suam et in conficiendo hoc itinere erit tardior, quam patitur hoc negotium, sed mittantur litterae nominationum clausae per gregarium aliquem cubicularium. Video enim esse supervacaneum, si quid accuratius instruetur ac dispendii maximi. Nec possum hoc quoque non admonere Reverendissimam Dominationem Vestram, quod ad personas nominandorum attinet, meo iudicio fore non citra indignitatem maiestatis regiae nec etiam citra convicium, si nominabitur dominus Snellenberg. Erit enim res ridiculo omnibus ac ipsi etiammet nominato et palam habebitur res fucata et ex composito acta. Pro honore maiestatis regiae mallem pro ill[o] substitui dominum Nicolaum Coppernic.
Cum haec ad seram noctem scriberem, misit ad me dominus Felix noster has, quas indidi, schedas, ex quibus Reverendissima Dominatio Vestra ipsius quoque de altero intelliget sententiam, cui ego certe accedo, certus et securus nihil inesse periculi. Si res in facultate est Reverendissimae Dominationis Vestrae, consulo et rogo, velit idipsum, ut fiat, efficere, si non propter ... dictas causas, saltem ne hoc inferatur exemplum eludendi mentem pactorum, ob quod uterque pessime audiemus apud aemulos et posteros.
Ego caput meum devoveo Reverendissimae Dominationi Vestrae, si quid eorum, quae consulo, fraudi ei erit. Ego secure iam Reverendissimam Dominationem Vestram saluto episcopum meum nec alium salutabo hoc nomine. Errat tota via Reverendissima Dominatio Vestra, existimans se vigore prioris illius consensus consecuturam translationem ad hanc ecclesiam. Quod si esset, frustra nunc sectaremur has ambages, cum posset Reverendissima Dominatio Vestra absque alia requisitione capituli ad regiam commendationem consequi a summo pontifice, quod nunc quaeritur, quod tentandum certe esset, si quis persuadet.
Ego vero id quodni consulerem, cum in meam quoque rem nihil praesent... sit episcoporum promotio causa est consistorialis, quae non deciditur, nisi re iudicio instructa et decreto tituli canonici, quem non potest Reverendissima Dominatio Vestra habere ex priori illa successionis destinatione, quae nonnisi a coadiutoria haerebat, ea irrita, irrita habentur omnia accessoria. Postulatione igitur opus est, quam si peterentur pactorum assertores absque nominationibus fieri, esset hoc quoque non solum nihil iuri communi adversum, sed etiam meis rebus conducibile et maxime compendio futurum, quo minus dubitet reverendissima Dominatio Vestra me non discessurum fuisse a consilio meo, si per aliorum suffragia liceat. Sed tamen non discedo, ut heri scripsi, et si discedo, non alterius periculo discedo, quam meo, cuius causae haec mora plurimum potest afficere, et iam nescio, quid mihi ominatur huius cubicularii diverticulum apud dominum praepositum. Sed Deo omnia committenda sunt.
De regia indignatione, si non obsecundemus, nescio quid metuat scit Reverendissima Dominatione Vestra, quae scit, qua ratione res sit instructa, et ipsa eius maiestas iam offert Vestrae Reverendissimae Dominationi se missuram etiam graviorem nuntium, rem futuram quasi olfaciens. Quare deponere dignetur Reverendissima Dominatio Vestra hunc metum et cogitet, uti tempestiva fiat rerum istarum expeditio. Ego haec scribo, ut qui certo videam ita rem eventuram cum hoc nuntio, ut nunc et heri divinavi. Rem ipsam, ut vere eveniet, scribam per servitorem Reverendissimae Dominationis Vestrae, qui deducet nuntium. Dabit autem Reverendissima Dominatio Vestra veniam, si quid familiarius aut confidentius scribo, quam vestra postulat dignitas. Cogit me fides et observantia erga Reverendissimam Dominationem Vestram nihil tegere eorum, quae in rem et dignitatem eius esse putem.
Commendo me eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Dominus servet salvam et integram.
Litteras illas, quas retulit hic puer, non resignatas secundum mitto.
Ex Frauenburg, die XXII Augusti 1537 alta nocte.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Tidemannus Gise servitor
Postscript:
Si Reverendissima Dominatio Vestra putaverit opus non esse missione ad reverendissimum dominum Plocensem et maluerit omnia haec confidere alicui praesenti apud regem per huc cubicularium, agat pro iudicio suo, sed dubito, sitne cras vel etiam die sancti Bartolomei cubicularius hinc soluturus. Si voluerit Reverendissima Dominatio Vestra retinere apud se hunc puerum ad usque illius adventum, licebit ei per me.