Acceptis heri ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae per hunc eius servitorem perspexi negotia nostra Deo bene favente ad catastrophen pervenisse. Quare de his scribens ex battologo Laconicus deinceps ero. Ago vero gratias immensas Reverendissimae Dominationi Vestrae, adeo se apud me aperienti, ut prorsus nihil premat eorum, quae de his rebus accepit, quae omnia nunc remitto. Sunt in his, quae hominem suspicacem torquere etiamnum possent, ut quod in litterarum regiarum contextum posita non sunt, quae scheda indita continentur, et quod magnificus dominus ⌊vicecancellarius⌋ nihil respondet ad ea, quae pro me Reverendissima Dominatio Vestra scripsit. Sed his ego non angor, securus exspectans rei eventum et Dei benedictionem.
Dominum ⌊Nypschitz⌋ gratissimum accipiam hospitem in aedes meas nec est, quod hoc meum officium impedire possit, si cum illo non concurrerit illustrissimus dominus ⌊Prussiae dux⌋, quem solitum hospitium petentem credo, nec ipsum dominum Nipschitz velle a me excludi. Hoc solum, ut metuam, facit fama adventus ⌊eius⌋ ex ⌊Dania⌋, quamquam sunt, qui opinentur eum hac iter non facturum, sed alio profecturum ob suspectam auram in ⌊Monteregio⌋, de quo si quid certi habet Reverendissima Dominatio Vestra, rogo interim me faciat certiorem.
Nolim tamen dominum ⌊Nipschitz⌋ propter hanc ambiguitatem declinare aedes meas, nam si apud me diversari non poterit, efficiam, ut recipiatur a domino ⌊Felice⌋ non incommodius quam a me, quam rem ita Dominatio Vestra Reverendissima dirigere velit, modo ille contentus esse possit tenuitate nostra et cervisia nigra. Curabo tamen, ut habeatur, quam fieri potest commodissime.
⌊Is⌋ ut quarta feria proxima huc adveniat, necesse est, id est pridie, quam celebranda est electio, cui dies Iovis est constitutus. Alioqui oportebit ⌊illum⌋ prorogare in sequentem vel perendinam diem. De qua re opus est, ut me Dominatio Vestra Reverendissima in tempore admoneat, saltem ut sciam, quo die dominus ⌊Nipschitz⌋ huc adventurus sit. Cum enim ad actum electionis, ut puto, legationem habeat, non conveniet, ut antevertamus ⌊eum⌋, nam alioqui sufficeret, ut cubicularius regius cum litteris suis veniret, quem fortasse non inconsultum esset permitti, ut videlicet tertia feria adesset, ne sit, quod in electione comperendinationi occasionem dare possit.
Consulo autem fideliter, ne ⌊orator regius⌋ in legationem, quam in ⌊capitulo⌋ expositurus est, eiusmodi aliquid narret, quod extorquere videatur capitularem consensum in Dominationem Vestram Reverendissimam. Nam si nominationibus addentur preces principis pro uno aut comminationum quippiam, habebit res coactionis speciem, quae a libertate ea, quam pacta concedunt, videbitur deturbare ⌊capitulum⌋, quod odiosissimum est omnibus. Licet autem ⌊ei⌋ cum decoro suadere, ut fugiant schismata sintque concordes in praeficiendo uno ex nominatis, potestque et hoc addi sanctam ⌊regiam maiestatem⌋ non dubitare ⌊capitulum⌋ servaturum constantiam et affectum pristinum erga ⌊reverendissimum dominum Culmensem⌋ etc.
Crastino die huc venient administratores nostri ex ⌊Heilsberg⌋ et ⌊Allenstein⌋ exspectaturque et dominus ⌊praepositus⌋, ut frequente ⌊capitulo⌋ consultatio habeatur de preambulis electionis et ut res recte instituatur, nec deerit mentio de articulis et iurameto, qua in re utar pro Dominatione Vestrae Reverendissima officio meo. Mitto ⌊⌋ a Reverendissima Dominatione Vestra huc mittendi, quo non utendum erit existimo, si in suffragiis omnes erimus concordes in Reverendissimam Dominationem Vestram, de quo nihil dubito. Sin vero etiam sic honorare aliquem vellet Dominatio Vestra Reverendissima suffragio suo, dignetur eum mihi nominare, ne quem videar ceteris meo Marte pertulisse et contingat mihi quod olim Paridi.
Peracta electione quando ad Reverendissimam Dominationem Vestram venturus sim, adhuc est incertum, nam in diem XXIIII Septembris reiectae sunt causae aliquae capitulares graves admodum, quarum tractatibus me abesse domini non sinent adeoque ante tertiam feriam, videlicet XXV Septembris, vix potero hinc sol.... Si, ut conscio, dominus ⌊Nypschitz⌋ oratorem regium aget in proximo ⌊conventu⌋, licebit ei conveniendi tempus suspendere in tertium vel quartum diem ac simul excusare Reverendissimam Dominationem Vestram praetextu aliorum negotiorum regiorum etc.
Cum domino ⌊Snellenberg⌋ agam hodie vel cras, in ceteris quoque parebo iussis Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Dominus ⌊Alexander⌋ videtur affectare congressum cum Reverendisima Dominatione Vestra, ut mecum deputatur. Quod consultum ne sit, expendat Reverendissima Dominatio Vestra et in sententiam suam rescribat. Propter negotia Romana fortasse expediet uti consilio ⌊eius⌋, etiam si ipse non proficiscatur.
Commendo me unice gratiae et favori Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam Deus valetudine et honoribus prosperet, precor.