Letter #473
Jerzy MYSZKOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-03-14
received Augsburg, [1530]-08-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili et magnifico viro domino Ioanni Dantisco, utriusque iuris doctori, serenissimorum regis et reginae Poloniae etc. apud apostolicam et imperialem sedes oratori, fautori honorando
Nobilis et magnifice domine, salutem et felicitatem.
Binae Dominationis Tuae litterae, una cum Silva, his proximis diebus fuerunt mihi consignatae, quibus gratularis, quod relicto sene illo Acherontino huic pontifici nostro adhaeserim, commemorans interim illam inter nos veterem societatem et inviolatam amicitiam, qua de cerevisia Gdanensi et Proschoviana invicem paciscebamur. Quod ad me attinet, sic voluit fatum meum et voluntas divina, ut tandem e navi illa magna in hanc minorem conscenderem, in cuius primo introitu, quid fortunarum mihi accesserit, puto te iam ab aliis intellexisse.
Faciat Deus Optimus, ut et tu aliquando pro fide et egregiis meritis tuis in regem nostrum serenissimum et rempublicam condigna remuneratione praemieris, quod brevi futurum spero. Nemo est enim, qui tibi id sincere non faveat et praesertim pontifex noster et illustris dominus castellanus Cracoviensis, duo cardines istius reipublicae Polonae. Puto, quod vacatio primi episcopatus in Borussia vestra efficiet, ut tu mihi prior de Gdanensi cerevisia propinabis, cui et ego iuxta compactata de hoc exili sacerdotio meo Cracoviensi de Proschoviana providebo, ampliores fortunas hac sorte contentus non ambiendo.
Et quia propter celerem egressum istius domini Dambrowski prolixior esse non possum, scias, quod litteras tuas ad pontificem nostrum scriptas vidi et legi tam priores quam posteriores, ad quarum contenta sua celsitudo tibi abunde respondit neque te delinquet, crede mihi, in illis impensis et expositis ac aliis, quae tibi usui erunt. Ego etiam addam stimulum sponte currenti, ubi tempus et occasio sese obtulerit, modo mihi scribas et committas, quicquid volueris. Sum enim is, cui libere dicere potes: fac, et faciet. Et bene vale mei memor. Si vero dominus doctor Rzeczicza in meis et amicorum meorum negotiis istic opera Dominationis Tuae indiguerit, oro, ei non desis per occasionem.
Datae Cracoviae, XIIII Martii, anno Domini M-o D-o XXX-o.
Dominationis Tuae integerrimus Georgius Miskowski Gnesnensis et Cracoviensis canonicus, iuris etc. doctor