» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4736

[Tiedemann GIESE] to [Ioannes DANTISCUS]
[Frauenburg (Frombork)], [1537-07]


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 2, f. 70-71

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 522-523

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

...

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime et perpetuo observande.

Servitiorum meorum sedulam commendationem et omnem prosperitatem etc.

Ex Reverendissimae Dominationis Vestrae amantissimis litteris, tum ex domini Alexandri relatione intellexi, quo in statu nunc sint res, quae tractantur, quidque exspectandum nobis sit ad legationem capituli. Ago vero gratias quam maximas Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod dignata est illarum rerum secreta mihi communia facere. Quae me cognovisse, erit fortasse non parum ex usu nostro.

Video namque causam totam huc dirigi, ut non solum, quod ego consului, omissis renuntiatisque nominationibus postulationis negotium conficiatur, sed ut ipsa quoque postergata postulatione aut electione rei expediendae fortuna committatur iam praestito successionis consensui. Nam visus est reverendissimus dominus Plocensis hoc apud dominum Alexandrum urgere, quod ego, nisi vellemus rem omnem in praeceps dare, censeo prorsus fugiendum. Omnino enim opus est postulatione, ut Reverendissimae Dominationi Vestrae ad vacantem ecclesiam canonicus detur ingressus. In alteram vero partem tota videtur Reverendissima Dominatio Vestra propendere, ut videlicet vi prioris consensus regii postulatio fiat, atque hic me hortatur, ut in tuendis meis consiliis me virum praestem. Laborat vero adhuc (ni fallor) in priori dubio, quod putat quattuor nominatis non esse locum postulationi, sed electioni, et ideo angit Reverendissimam Dominationem Vestram, quod scripsi eam ineligibilem, quem nodum putabam me prioribus litteris iam solvisse, et certe solvi, si modo intellectus sum Reverendissimae Dominationi Vestrae.

Certum enim est formam electionis non posse servari cum Reverendissima Dominatione Vestra, quae iam alteri ecclesiae est spirituali matrimonio alligata, a quo vinculo nequit nisi auctoritate Romani pontificis absolvi. Ideo remedium est inventum, ut postuletur ab ipso superiore, qui transferat Reverendissimam Dominationem Vestram ab illa sua ecclesia ad hanc vacantem, nec alia est via iuris in hoc casu. Hocque est, quod dixi Reverendissimam Dominationem Vestram non eligibilem, sed postulabilem, ut cuique rei suam propriam vocem accommodarem. Verum communi locutione, qui vocatur ad eligendum, vocatus etiam intelligitur ad postulandum, quandoquidem et ipsa postulatio quaedam est electio. Eligitur enim postulandus et papae offertur hacque ratione neminem video esse, qui dubitet nominatos a regia maiestate posse, si ita res fert, etiam postulari, nec est quod hic Reverendissimam Dominationem Vestram vexet vel suspendat. Quod scribo, non ut ignorantem doceam, sed ut explicem, quid senserint verba mea, quae Reverendissimam Dominationem Vestram offenderunt.

Iam quod ad consilium meum pertinet, certe, Reverendissime Domine, ut initio mihi haec via visa est expeditior et ad rem bene conficiendam minus habens fragosi, ita in hoc sedulus fui, ut ceteros in meam ducerem sententiam. Sed video me hoc studio hactenus tamen profecisse, ut et me, et Vestram Reverendissimam Dominationem paene in hanc coniecerim suspectionem, quasi res nostras cum ecclesiae dispendio curaremus. Adeo sunt omnes in hanc sententiam proclives non posse pactis servari integritatem, nisi missis nominationibus electio vel postulatio fiat consueta negantque quicquam esse tutum, quod quaviscumque specie boni vel honesti suadet aut consulitur. Semper enim in memoria hominum mansuram putant hanc reputationem, quod ad designationem non quattuor, sed unius celebrata sit postulatio. Quod quid aliud esse quam discessionem a pactis? Et certe si Reverendissima Dominatio Vestra formam dandi regii responsi introspexerit, videbit verba, quae hoc ipsum videntur urgere, ex quibus plus exulcerabuntur meticulosorum illorum mentes. Mitius ego rem conceperam, etiam si rudius. Philonides ille noster audiens heri, quae reverendissimus dominus Plocensis in hanc rem apud dominum Alexandrum disseruisset, mire excanduit, ut paulum afuerit ab amentia. Metu, opinor, ne honor saltem ille sibi praeripiatur, quem ex sui nominatione inter quattuor non dubitat sibi obventurum. Dignus, cui Reverendissima Dominatio Vestra non philtrum affundat, sed elleborum ac nasturtium misceat.

Qui conscientia iurium ecclesiae ducuntur, adeo sunt proposito suo affixi, ut affirmar[e] possim eos nulla ratione discessuros a sententia et iam certum sit frustra adventurum cubicularium regium huiusmodi responso instructum. Sine dubio enim rescribetur sine nominationibus nihil effectum iri. Cui rei expendat Reverendissima Dominatio Vestra, quantae adsint aliae difficultates et pericula usque ad statutum electionis diem. Dies sunt non plures triginta, quibus accedent decem, si ad extremum mensem (quod erit periculosum) electio differatur. Post hunc lapsum deest eligendi vel postulandi facultas. Huic spatio si conferatur tempus, quod cubiculario venienti, regredienti rursusque nominationes afferenti est tribuendum, etiam si nihil adversi casus itineranti contigerit, in angustissimum et periculosissimum locum rem tanti momenti coartabimu[s]. Praesertim si rex in castris loco remotiori et inter bellorum turbationes sit requirendus ac nuntius quispiam insignior sit huc delegandus.

Sunt alia quoque inter hos tumultus consideranda, quae rem omnem, si in multum tempus extrahatur, mutare possent. Deinde si in perplexam illam quaestionem de pactorum observantia non missis nominationibus inciderimus, cogitabit Reverendissima Dominatio Vestra, quam facile se extricare promisso poterunt hi, qui fidem suam Reverendissimae Dominationi Vestrae obstrinxerunt, quod facile ipsa inveniet, si perpenderit condicionem promisso additam, videlicet, dummodo inter quattuor nominatus fuerit. Sapit Reverendissima Dominatio Vestra, quid dicam. Valebit in hac turbatione plurimum conscientiam discessionis a iuribus ecclesiae et perpetuae subiectionis, quae odiosos nos faciet omnibus. Meminit Reverendissima Dominatio Vestra me in consiliis meis semper hoc velut rem nequaquam negligendam adiecisse, ut omnino adsint nominationes. Id ego semper cavi metuens hoc, quod iam est in manu. Quapropter re ipsa ita monente rogo Reverendissimam Dominationem Vestram ac fideliter pro eius dignitate consulo, ita res illas instituat, ne ex tranquillis et certis reddat turbatas ac periclitantes, quod ego video futurum, nisi observandas fideliter monentibus. Equidem pacis officii esse arbitror sinceriter consulere et pro re nata corrigere consilia, quamquam nihil ego adicio prioribus, sed, quod meis adiectum est de cubiculario illo prodromo, cupio emendatum. Quod igitur velim, hoc est, ut Reverendissima Dominatio Vestra non exspectato illo cubiculario quamprimum mittat ad reverendissimum dominum Plocensem, qui efficiat, ut sacra regia maiestas ad diem constitutum omnino mittat iuxta pacta nominatos quattuor ac regia via rem prosequatur. Si quoque penes Reverendissimam Dominationem Vestram esset potestas dirigendi hunc cubicularium et rem ex suo arbitrio moderandi, mallem retrahi ab hoc itinere hominem, quam ut huc pergeret, nil aliud nisi lusurus omnem operam minimeque consulturus regiae dignitati. Nobis vero etiam odium et invidiam conflaturus, quorum opera haec curata omnes credent.

Sin haec efficere Reverendissimae Dominationi Vestrae non fuerit integrum et omnino ad nos cum litteris regis remittendus sit hic cubicularius, rogat venerabile capitulum, Reverendissima Dominatio Vestra non gravetur misso suo nuntio in Allenstein mox significare domino Achatio nostro huius cubicularii adventum et ad ecclesiam profectionem, de quo et dominum cantorem in Heilsberg ipse faciet certiorem. Scripsit enim venerabile capitulum utrique, ut accepto hoc nuntio a Reverendissima Dominatione Vestra mox huc se conferant, ut communibus consiliis respondeatur maiestati regiae nec perperam agatur quicquam. Alioqui hac quoque occasione erat res vel cassa futura, vel abitura in longiores moras, nam et dominus praepositus hinc abit. De nominandorum personis nihil laboro. Sint illi vel alii, nihil dubito rem pro dignitate Reverendissimae Dominationis Vestrae et, ut ab illius nominis studiosis destinata est, progredietur.

Adeoque rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, velit abicere omnem hesitationem et certo incumbere fidei nostrae sibi addictorum, pro quorum constantia et integritate, si qua de me est boni viri opinio, audeo me vadem ac expromissorem constituere ac meo periculo illorum in me transferre famam. Tantum abest, ut videam aliquid, quod his rebus nostris obicem possit praestare. Cuiusmodi si quid esset, efficerem certe, ne nesciret Dominatio Vestra Reverendissima. Quin et hi, quos sibi habet invitos, nonnihil videntur subirasci Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod putant illam de ipsorum in se fide dubitare, aliud videlicet mollientem, ut ipsi credunt, quam existimabant futurum. Quam ego opinionem propellere ab his studeo. Nescio, quid persuaserit Reverendissimae Dominationi Vestrae domini Alexandri curiositas de iterando iureiurando, cuius rei mentionem ab aliis non audivi fieri. Retinebo tamen mandatum, si forte res ita postulaverit. Non possum enim negare proxime defunctos episcopos post electionem scripto roborasse praestitum iuramentum.

Multa contuli cum homine de iure canonicatus Reverendissimae Dominationis Vestrae palamque obieci, cum illius beneficii dispositio in dominum Fabianum unum sit ex potioribus negotiis, quae Dominatio Vestra Reverendissima velit Romae curata, ipsiusque fidei res omnis sit committenda, non intelligere me, quomodo citra iustissimam suspicionem haec pro nepote suo curare queat, pugnantia cum eo, quod ex sententia Vestrae Reverendissimae Dominationis gerendum est. Nam etiam si dicat se post factam iuris sui cessionem rem omnem in illum reicere, tamen quis non videt ipso auctore omnia agi? In ipso proram et puppim eius negotii sitam esse et nihil minus quam proprium esse negotium, cui ipse nihil velit decedere. Et profecto ita est. Verum utcumque ostentet dentes, non credo illum aut suos aliquid re ipsa ausuros adversus Reverendissimam Dominationem Vestram, cuius favorem certum est pro tantilla ac dubia re non velle amittere, et satis video eum venari offam. Non est igitur, ut Reverendissima Dominatio Vestra terreatur. Res sine illo curabitur. Et dum recte me recolligo, nescio, cur Reverendissima Dominatio Vestra profundere velit hos sumptus, ut Romam mittatur pro negotio, quod domino Theoderico vel alteri Romae agenti tuto commendari possit. Potest Dominatio Vestra Reverendissima mittere ex fratribus suis aliquem, qui auri expendendi rationibus praesit, negotii expeditione in alterum fidum aliquem delegata, quod in maioribus quoque ecclesiis non raro fit, de quo postea licebit inter nos conferre latius.

Ego iam occasionem a coepto discedendi aucupavi finge... me ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae intellexisse, quod ipsa vellet omnium illorum sumptuum, qui in illa profectione et negotio impendendi sunt, dimidium in me reicere, quod me prorsus recusaturum dicebam ac de hoc me scripturum ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quandoquidem possem mea negotia citra hoc dispendium per aliquem Romae praesentem expedire. Inde posset Reverendissima Dominatio Vestra, si mutandam sententiam decreverit, materiam sumere discedendi a priori consilio. Quod si ita videbitur, esset fortasse consultum, ut ipsa quasi respondens meis litteris scriberet ad me nonnihil, quod, illi a me lectum, posset saltem dubium eum facere, ne in adornando itinere aliquid impenderet. Postea per opportunitatem agi cum eo res seria posset, quae tamen ita instituenda est, ne olfacia[t] rem concinnatam geri, ut in fide et benevolentia servetur. Rogavit iam me, ut scriberem Reverendissimae Dominationi Vestrae, si in causa canonicatus ipsius operam suspectam haberet, tutius esse, ut a provincia illa adeundae urbis ipsum liberaret. Dubito tamen, dicatne hoc ex animi sententia, nam video eum affectare hoc iter.

...