Letter #474
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-03-14
received Augsburg, [1530]-08-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Generoso et strenuo viro, domino
Generose et eximie vir, domine amice in Christo dilecte et honorande. Salutem in Domino et optatam felicitatem.
Nuper litteras tuas magna animi gratitudine accepimus, testes tuae in nos firmae benevolentiae, et eo gratiores, quod istic sospes vivas et cum dignitate virtutis tuae agas atque nostri oblitus non sis, et praesertim quod nostrum nepotem Iohannem Drevitium, ad te collegeris, ut tuo ductu et eruditione officiosa vivere in mundo cum hominibus et inter homines discat imperialisque maiestatis praesentiam et aliorum optimatum discat noscere. Nam nos, ut nosti, suae maiestati non incongruum servitium, quod omnibus electoribus manifestissimum est, fecimus, quia discrepantes concordes fecimus, ita ut favente domino Deo electio me instrumento quietissime celebrata est, praesertim ea constantia et mandato serenissimi regis mei spretis magnis pecuniarum summis oblatis rem eo deduxi, ut et illi, qui corrupti erant et munera receperant, in nostram sententiam ire coacti sunt. Illustrissima tamen princeps domina Margareta, imperialis maiestatis amita, per quendam suum secretarium Maratonem sex milia florenorum dare pollicita fuit. Equidem tamen officio debito, ut regis mei mandatum fuit, defunctus modestiam servavi neque illos monui, a quibus recipienda erant; recepissem tamen, cum sponte dati fuissent; nam regum munera numquam spernenda sunt. Non indignum tamen esset, ut Vestrae Dominationis opera et ope per imperialis maiestatis intercessionem nepos meus ad Gnesnensem et Cracoviensem ecclesiam aliquam gratiae exspectativam cum bonis et fortibus clausulis a sanctissimo domino nostro obtineret, quod quidem Vestrae Dominationis bono consilio committo et permaximas gratias ago, quod ita intuitu nostri de nepote nostro agat; habebit enim me et meos sibi ob eam rem devinctissimos; eundem itaque tibi nepotem committo, ut de eo consulas et facias, quod tibi visum erit, confidens, quod virtutis studiis ipsum applicare curabis. Nos coronavimus 20 Februarii serenissimum filium sacrae maiestatis regiae in regem futurum, cuius electio divina inspiratione non cogitata neque ullis praeparationibus instructa in comitiis Pyotrkoviensibus miro modo facta est. Sed optamus et precamur a domino Deo, ut nobis senem regem longaeve vivere faciat et hunc interim, qui est optimae indolis, erudiat bene eruditionis instrumento, ut post fata paterna feliciter regnet et victoriose; exempli enim stimulus sacrae caesareae maiestatis nos potissimum in hoc ms. hunc(!) ⌈hochoc ms. hunc(!) ⌉ perficiendum adegit, quod etiam sua maiestas filium puerum, quem Deus servet longaeve, coronari fecit. Rumore communi hic dicitur, quod accusemur istic, tamquam Iohanni regi faveremus, et de Turcis culpemur. Revera iniuste culpamur, nam serenissimi regis Ferdinandi partes summo amore summoque studio fovemus et ob eam rem Turci minis deterremur. Quod vero Lasky adhaereat regi Iohanni, sua sit et non nostra culpa. Tu vale et me ames.
Ex