Quamvis non habeam, quod praecipue nunc scriberem in exspectatione adventus domini ⌊cantoris⌋ suspensus, qui de felici Reverendissimae Dominationis Vestrae valetudine et praesentia in ⌊episcopatu⌋ suo nobis referat, tamen, cum dominus ⌊praepositus⌋ noster ob causam, ut opinor, citationis sibi nuper insinuatae Reverendissimam Dominationem Vestram adiret, non sum passus absque litteris meis, quibus Reverendissimam Dominationem Vestram in nova ditione, Deo auspice, constitutam inviserem, illum istuc venire.
Gratulor autem, si ista profectio laeto omine et salubriter cecidit, nam audivi ⌊matrem⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae nonnihil aegritudinis passam esse. Quae res ne quid perturbationis et aegrimoniae Reverendissimae Dominationi Vestrae attulerit, subverebar. Nihil autem magis opto, quam ut ex animi sententia omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae cedant.
Quam rogo, si ⌊Bernardus⌋ frater ⌊Cracovia⌋ reversus est, quem in modum res nostras illic curaverit, facere me dignetur certiorem et, si quid a me fuerit agendum, me admoneat, immo iubeat decernatque de me, quodcumque collibuerit, cui mihi obtemperare est solemne.
Magnificus dominus ⌊palatinus Marieburgensis⌋ inclusas nuper ad me misit litteras. Cui me excusavi, quod non liceat mihi, etiamnum privato et in consilium terrarum non recepto, sumere hanc in publicis negotiis auctoritatem aut immiscere me ⌊dominis consiliariis⌋, vel ad ⌊regiam maiestatem⌋ scribentibus, vel civitatum acta corrigentibus, nondum videlicet adepta administratione mihi destinata. Non possum quidem probare factum ⌊Gedanensium⌋, quod insalutato ⌊principe⌋ ac dissuadentibus ⌊dominis consiliariis⌋ instaurarunt iam positos malleos, verum nescio, an vicio eis verti possit, quod recudunt nummos illos Talenses, nempe monetam exoticam et olim prohibitam ac in id, ut apparet, paratam, ut operis quibusvis deserviant. Sed id committo me prudentioribus, commendans me dilectioni Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Quam Deus servet felicem.