Letter #475
Stanisław BOREK to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-03-15
received Augsburg, [1530]-08-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Iohanni Dantisco, serenissimi regis Poloniae apud caesaream maiestatem oratori, fautori honorando
Magnifice domine.
Non dubito Magnificientiam Vestram iam dudum certiorem redditam de provisione canonicatus et praebendae Varmiensis in personam Magnificentiae Vestrae factae. Et quam hilari fronte et optimo animo reverendissimus dominus episcopus Varmiensis volente et sollicitante serenissima reginali maiestate id fecerit, vix dici posset; cuius possessionem, nemine molestante, uti intellexi, habet et retinet. Quia autem, sicut ex vago relatu intellexi, esse quendam Romae, qui se nonnihil iuris iactat habere ex morte cuiusdam cortisani Romae fortassis defuncti, volui Magnificentiam Vestram commonefacere, ut Romae existens malo huic antidotum salubre adiciat. Habebit istic me iudice gentiles suos, qui salubre remedium subministrabunt.
Superioribus diebus perscripseram ego certam informationem Vestrae Magnificentiae, ne vacuus a Sede Apostolica redeat, sed ea, quae praescripsi, obtineat.
Superioribus diebus feci verbum serenissimae reginali maiestati, serenisssima regina rursum serenissimo regi, ut ducenti ducati illi, quos a dominis Fuker in mutuum acceperat, exsolverentur. Responsum hoc reportavi serenissimum regem cupere obligationis aut quietantiae Dominationis Vestrae Magnificae schedas habere; si enim ducenti ducati recepti fuissent a dominis Fuker, iam dudum maiestas sua serenissima super eorum solutione requisitus fuisset. Poterit itaque Magnificentia Vestra procurare, ut id fieret, quod exspectatur; in me nil deerit officii aut diligentiae, quominus satisfiat votis et desideriis Magnificentiae Vestrae. In novis nil, praeterquam ea a vobis exspectamus de coronatione imperiali, quae ut fausta et felix sit, faxit Deus ex alto. Me Vestrae Magnificentiae commendo et commendatum faciat, oro, aulicis meis notis, domino praeposito de Valdkyrch et aliis secretariis caesareae maiestatis.
Datum Cracoviae, die XV Martii, anno Christianae Salutis M-o D-o XXX.
Magnificentiae Vestrae deditissimus Stanislaus Borek custos Sandomiriensis et canonicus Cracoviensis