Letter #4752
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-30
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo colendissimo et plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime ac plurimum observande.
Obsequiorum meorum commendationem et omnem prosperitatem.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra consultationem de ineunda a me administratione in mutuum colloquium nostrum reicit atque ita iudicat ad Paschalem usque celebritatem hic mihi manendum esse, satis quidem ex animi mei sententia cedit, neque moror litteras Romanas aut regias, quibus hinc me alio coniciam. Verum, ut nuper scripsi, urget me instans comitiorum dies, si ad ea proficiscendum mihi fuerit. Nam ad hanc profectionem quae necessaria sunt, uti hic parari possint, non video, aut si etiam possent, quae sint, scire hic nequeo. Sin Lubaviam res differenda est eoque exactis festis hinc abeundum, vix ante explicari poterunt sarcinae, quam sint ad alterum iter recolligendae, et restabunt illic paranda non pauca, familia vestienda, curiae constituendus ordo, et ut audio, tota paene res vehicularis instauranda. Ad haec tempus admodum est contractum. Quae res magnam difficultatem aut etiam impossibilitatem affert ad conventum illum ituro. Esset certe haec tardissime advenientium litterarum causa sufficiens, ut hac saltem vice ab hoc profectionis onere liberarer.
Quod ulla ratione efficere si Reverendissima Dominatio Vestra potest, rogo plurimum ad id pro sua in me solita benevolentia contendat mihique commodet istam bene instituendae rei familiaris opportunitatem. Omnes spero boni consulent hanc meam novitii ab hoc ordine absentiam, cum alioqui verecunde ineundus sit magistratus et honores deferri conveniat, non captari. Profecto temere me in hunc consiliariorum asseruero ordinem, iniussu maiestatis regiae, quare, si regiae litterae non advenerint, abstinendum omnino mihi erit ab hoc coetu, etiam si alias sim paratus. Exspecto in hac re consilium et voluntatem Dominationis Vestrae Reverendissimae, cui in omnibus, quae possibilia sunt, obtemperabo.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra titulum administrationis Pomesaniensis refutat, nescio an iure faciat, utpote usu confirmata. Ego, quo iure illum feram aut mihi vendicem, non intelligo, nondum edoctus de pontificia dispositione, sine qua rem tantam occupare non est mihi integrum. Rogo igitur, non gravetur Reverendissima Dominatio Vestra per suos in aula regia inquirere ac ediscere, num qua facultas administrandae illius desolatae partis dioceseos sit a summo pontifice [pro episcopo] Culmensi on the margin⌈pro episcopo hidden by binding⌈[pro episcopo]pro episcopo hidden by binding⌉ Culmensi[pro episcopo] Culmensi on the margin⌉ impetrata, cuius referet videre exemplum. Sin tale nihil habetur, certe nulla ratio est, qua ipse me faciam tam onerosae potestatis auctorem.
Ago gratias, quod Reverendissima Dominatio Vestra dominum Fl Felicem, hominem non alium, quam qualem verissime quod ipsa praedicat, me instigatore, vicarium episcopalem praefecerit. De custodiae dignitate huic conferenda iam agam cum domino cantore, nisi aliud iusserit Reverendissima Dominatio Vestra per hunc meum puerum, cuius reditum hac in re exspectabo. In collatione istius vicariatus AAWO, AB, D. 2, f.89v praeter mandatum conferentis aliis caeremoniis opus non est. De facultate hidden by binding⌈[ate]ate hidden by binding⌉ autem illius et iurisdictione, quam lata esse debeat, cum eo postea Reverendissima Dominatio Vestra hidden by binding⌈[Dominatio Vestra]Dominatio Vestra hidden by binding⌉ conferet.
Num scripserit Reverendissima Dominatio Vestra ad regiam maiestatem et litteras capituli miserit hidden by binding⌈[rit]rit hidden by binding⌉ in causa domini praepositi, cupio scire. Remitto illius schedam, vere expri hidden by binding⌈[ri]ri hidden by binding⌉mentem hominis ingenium, quod utinam paulo esset cordatius nec tam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ fideret sibi, quam facit.
Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam Deus felicem et per omnia incolumem servet, deditissime me commendo.
Apud Varmiam, paenultima hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ die Martii 1538.
Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestre obsequentissimus Tidemannus electus Culmensis