Letter #4772
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-05-25
received [1539]-05-27 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande.
Salutem et mei plurimam commendationem.
Cum hic servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae huc divertisset, nolui praetermittere, quin de mea valetudine, de qua scio Reverendissimam Dominationem Vestram esse sollicitatam, aliquid scribere. Recidiva mea, de qua nuper scripsi, post duos paroxismos me reliquit. Utinam nunquam reversura, nam corpus aliquantulum adhuc male affectum, aurae paulo immitioris valde est impatiens. Vires per Dei gratiam sunt integrae et spero brevi perfectam salutem.
Memini Reverendissimam Dominationem Vestram non semel pro suo in me amore dixisse. Ei, qui me laeserit, non cum uno, sed cum duobus rem fore.
Ea benevolentia ut aliquando utar, meae postulant rationes, multis enim in terra Culmensi agitor nobilium iniuriis. Magnificus dominus palatinus Culmensis iurisdictionem meam pervicaciter occupat. Iudicium et poenam duorum homicidiorum, quorum alterum in Plouesio, alterum in ipsis ferme portis civitatis Culmenseae die Cenae Domini, cum ego ibi praesens essem, contigit, sibi vendicat, prohibitis actoribus, ne me adirent, causam, ut audio, praetexens, quod occisores nobiles sint, quorum alteri in aedibus paternis commoranti salvum conductum dedit, alterum Orlowski, capitaneus Grudnicensis, sub salvo conductu tuetur. Die XVII huius mensis quidam nobilis ex terra Dobrinensi, Moschczinski, iuncto sibi quodam nobile terrae Culmensis, nocte in villam meam Faulenbruch, cum omnes fere coloni in nundinis Brodnicensibus abessent, decem equis armatus irruit colonumque meum, qui XI ibi annos quietus resederat, cum omni eius substantia abduxit, duobus praeterea aliis colonis binos equos et duos boves vi rapuit et abegit, nihil cum illis habens actionis, aliasque plurimas iniurias in villa hominibus fecisse dicitur.
Ego nunc in hoc sum, ut omnia bene perconter et occasionem datam sequar, deinde ad Reverendissimam Dominationem Vestram omnia scribam, quae consilium mihi suum in tanta hominis licentia comprimenda impartiri dignabitur. Atrox certe facinus non me tantum sed omnes harum terrarum primates debet habere actores. Opportune non longe absumus a comitiis, ad quae licet se retulerit pridem dominus palatinus, tamen non minus prosequitur, quae coepit. Hunc et dominus Dzalinski in simili casu imitatur, cum ipsi res lucro cedit, alioquin subinde querulans de temeritate illius. Sed haec in aliud tempus servo, ubi omnia resciero.
Me Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo, quam cupio felicissime valere.
De comitiis, quid statuatur, ex Reverendissima Dominatione Vestra exspecto.
Datae Lobaw, die sacro Pentecostes 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosus Tidemannus electus Culmensis