Letter #4773
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-06-04
received [1539]-06-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et maior honorande. Salutem et studiosam mei commendationem.
Maeror, quo Reverendissimam Dominationem Vestram audio ex obitu matris paene obrui, dolorem mihi non parvum parit. Verum temere consolationis munus suscepero apud eum, quo vix quisquam est humanorum casuum experientior. Quamquam non video, cur tantopere se Reverendissima Dominatio Vestra affligat, cui rarissimo exemplo contigit materna dilectione et officio in eam usque aetatem frui, neque est, cur illi quietem invideat, quae non potest dici infeliciter occubuisse, tali relicto filio.
Quid regia maiestas ad me scribat, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra ex eius litteris, quas mitto. Si conventus noster in longius tempus differetur, admonita regia maiestas mittet fortasse mandata illa, de quibus meminit.
Mox, ubi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae per nostrum Plotowski vesperi accepi, postero die scripsi ad duos palatinos et duos castellanos Culmensem et Elbingensem ac consules Thorunenses, consilium eorum ac responsum postulans, ut ex exemplo litterarum mearum Reverendissima Dominatio Vestra videbit, quod ideo mitto, ne meae negligentiae impingat, quod illorum quidam minus apposite responderunt, tum ne opus mihi sit apud Reverendissimam Dominationem Vestram denuo recitare sententiam meam de conventu illo, quam litteris illis Germanicis abunde explicavi, salvo Reverendissimae Dominationis Vestrae et aliorum dominorum consiliariorum iudicio, cui ego libenter obsecundabo.
Erat mihi dilationem longiorem suadenti altera etiam causa, quam prudens pressi, ne si ego, celerius edictis comitiis, ob valetudinem nondum satis firmam domi me continuissem, Reverendissima Dominatio Vestra , quae omnino me interesse vult, putaret me non bona fide subducere me. Et certe futurum reor, si ad festum Sancti Viti conveniendum est, ut cogar domi residere, pedibus adhuc perpetuo tumentibus, et corpusculo respuente auram apertiorem, quam mihi vitandam esse omnes medici pronuntiant, haec privatim mea est apud Reverendissimam Dominationem Vestram consilii mei ratio, nam respublica nihil accipiet detrimenti ex mea absentia. Sed tamen non parum me etiam moverunt ceterae rationes, quas litteris declaravi, ut ita sentirem, ut scripsi, si modo tutiori via velimus incedere. Debet fortasse verbum, nostro arbitrio, non ita intelligi, ut sibi uni servet rem. Sed ita habet apud principes, ut quod sibi tribuunt, videantur negare ceteris.
Hactenus exspectavi responsum dominorum ad propositas consultationes, sed nemo misit praeter dominum castellanum Culmensem, sed tale, ut somnium magis videatur, quam responsum. Ceterorum non satis mirari possum oscitantiam in re tanti momenti, quamprimum illorum accepero litteras, mittam ad Reverendissimam Dominationem Vestram proprio nuntio. Si mittendum fuerit ad maiestatem regiam, ne Reverendissima Dominatio Vestra iterum sola videatur rem agere, suadeo, ut litteris patentibus scribatur omnium sigilla impressa habentibus, quas Reverendissima Dominatio Vestra tamquam consilii nostri praesidens suis litteris includere poterit ac ita mittere.
Remitto illustrissimi domini ducis Prussiae litteras cum suis exemplis, quas cur a me legi voluerit, non intelligo.
Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus in longum aevum prosperam ut servet, precor.
Lubaviae, die IIII Iunii, anno etc. XXXIX.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis