Letter #4778
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-06-17
received [1539]-06-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum honorande. Salutem et studiosam commendationem.
Reddidit mihi hac hora puer Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras eius, quem heri praecessit currus tres salmones elegantes afferens, munus mihi gratissimum, quo me ob proceritatis miraculum Reverendissima Dominatio Vestra delectavit plurimum. Ago igitur pro illo gratias maximas. Misi ante biduum per famulum meum ad dominos palatinos et castellanos litteras patentes in negotio conventus, paucis in locis correctas, in quibus non videbatur inferendum negotium distribuendarum dignitatum, ne quos sententiae nostrae non inclinantes commixtio illa absterreret a sus subscribendo. Ideo singulis causis singulas litteras patentes assignavi. Primus dominus castellanus Culmensis, quibus diverticulis eludat, sus subscriptionem et more suo tergiversetur, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra superinscribed⌈Dominatio VestraDominatio Vestra superinscribed⌉ ex litteris eius, quas mitto, simulque quod ei responderim. Metuo idem factum a domino palatino Culmensi et nescio, quid de ceteris divinem. Nam et dominus palatinus Marieburgenis discrepare videtur a nobis et Pomer(aniae) palatinus alioqui morosus filii sui causam aget. Ego ita rei progressum institui, ut dominus palatinus Po(meraniae) receptas a famulo meo litteras mittat ad dominum palatinum Mar(ieburgensem), is deinde ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quae rei eventum, ubi eas acceperit, edocta, videbit, quid facto deinceps opus sit. Factura rem omnibus gratam, si non gravetur suum mittere nuntium ad aulam et supplere, quae publicis litteris minus explicantur. Reverso nuntio Vestrae Reverendissimae Dominationis, mittam fortasse et meum in causis meis, usus prius consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae. Mitto litteras domini de Baisen, qui nescio, qua fiducia, negat scribendum esse ad maiestatem regiam de intermisso conventu. Addidi et dominorum Thorunensium sero scribentium litteras. Apud hos quoque egi, ut se nobis conforment, cum ceteris civitatibus communicato consilio, litterasque ad Reverendissimam Dominationem Vestram quamprimum perferri curent. Optime valere Reverendissimam Dominationem Vestram cupio. Cuius me fraterno amori commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, die XVII Iunii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis