Letter #478
Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-03-27
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco, serenissimi regis Poloniae ad caesaream maiestatem oratori, amico perinde fratri carissimo
Magnifice domine, amice perinde ac frater carissime.
Pro tam sincero erga me amore Magnificentiae Vestrae ingentes ago et habeo gratias, quo me non praesentem solum, verum etiam absentem prosequi dignatur. Ego quoque modis omnibus dabo operam, ut Magnificentiae Vestrae vice versa aequa talione et rependere et promereri possim. Scribo iterum atque iterum reverendissimo Sanctorum Quattuor cardinali in negotio illarum plenariarum Magnificentiamque Vestram obnixe rogo, non desistat a coepto labore. Ut autem Magnificentia Vestra sciat seriem rei, si possibile esset, binas cupio expediri plenarias, alteras pro exstructione templi in Zauadi villa, alteras ibidem pro erectione templi in oppido Lanczkoruna. Imprimis plenariae pro Zauadi imponendae sunt in Varschauiam ad ecclesiam fratrum minorum sancti Bernardini et dividendae ad duplicia festa, semel pro festo sanctae Hedwigis anni praesentis et secundario pro festo sancti Ioannis Baptistae anni futuri; commissarii fiant eiusdem ecclesiae fratres; praeterea aliae plenariae quoque expediendae in Lanczkorunense templum et in ecclesiam fratrum minorum C[ra]coviae imponendae, similiterque dividendae, semel pro festo sancti Michaelis anni praesentis et secundario pro Dominica Laetare anni futuri. Quicquid autem Magnificentia Vestra exposuerit, omnia solvenda esse praesto sum, aut, si Magnificentia Vestra iusserit, pecuniam repositurus apud dominum Ludovicum Aliphium secretarium; factura mihi Magnificentia Vestra rem vehementer gratam. Quae fauste valeat et amantem redamet.
Datae Cracoviae, Dominica Laetare anno Domini M-o D-o XXX-o.
Eiusdem Magnificentiae Vestrae Nicolaus Volsky castellanus Sochaczeviensis ac sacrae maiestatis reginalis curiae magister scripsit
Idem qui supra manu ... subscripsit frater et socius etc. veterrimus