Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Non existimabam in actionibus illis meis opus esse citatione duorum commissariorum cum ⌊regia maiestas⌋ ipsa citaret reos nec in commissionibus esset clausula vocatis vocandis, quae consulto a me omissa fuit, ne ⌊Richnowski⌋ ante comparationem lecta commisione, quae ad poenam constitutionum viget et de carcere mentionem facit, absterreatur a comparendo, quod verisimiliter est futurum. Idem et de commissione contra dominum palatinum rebar, quae illum non latebit. Quoniam vero secus consulit Reverendissima Dominatio Vestra et satis probabile est exceptionem omnibus visum iri iustam, si in processu consuetudo a me non servetur, mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae ipsas commisiones et cum illorum insertione citationes, quos sigillare dignetur et deinde omnia huic meo servitori reddere habenti iussionem, ut cum his ad dominos palatinos ⌊Marieburgensem⌋ et ⌊Pomaraniensem⌋ pergat illorum quoque sigilla accepturus. Ut tamen rem ipsam Reverendissima Dominatio videat, addidi mandata et citationes regias , quibus perlectis, velit dirigere consilia mea, nequid vel neglectu vel praecipitatione erretur. Mandavi enim huic famulo, ut, nisi Reverendissima Dominatio Vestra prohibuerit, habitis sigillis continuo in hoc itinere citationum executionem curet.
De conventus nostri suspensione, quod Reverendissima Dominatio Vestra ⌊⌋, videtur mihi solida ratione constare et non minus ante actis habere, quo ⌊regiae maiestati⌋ persuadeatur. Mox igitur heri misso nuntio dominis palatinis ⌊Culmensi⌋ et ⌊Pomeraniensi⌋ ac ⌊consulibus Thorunensibus⌋ rem exposui. Sententiam illorum ad me scribi postulans, quam acceptam mox ad Reverendissimam Dominationem Vestram dabo. Si certum esset ⌊comitia nostra⌋ ad consuetum diem non processura, consultum fortasse esset abstineri paulisper a citationum illarum executione. Commendo me amori et benevolentiae solitae Reverendissimae Dominationis Vestrae, cui omnem felicitatem et annorum saecula precor.