Letter #4792
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-03-07
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-03-08 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater Domine, frater et maior observande. Salutem et studiosam commendatio[nem].
Quas mihi Reverendissima Dominatio Vestra communicaverat magnifici domini palatini Pomeraniae litteras, cum iis, quas idem ad me dederat, per servitorem meum novissime Ipsa accepit, nec sunt aliae apud me hui[us] negotii. Ago gratias plurimas Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod suscepit provinciam conciliandae litis apud dominum Plementzki. Verum litterae ad illum datae negotio nostro non sunt accommodae, narrantes oeconomum meum successisse in locum domini Martini. Quae confessio esset directe contra nos, qui affirmamus illum nec canonicatum nec praebendam nec allodium domini Martini possidere, sed aliunde ei ius canonicatus iam inde a triennio obtigisse. Quod cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra ex exemplo litterarum capituli mei, quas sub sigillo mecum afferam Marieburgum. Non gravetur igitur Reverendissima Dominatio Vestra iubere, ut recudantur litterae ad dominum iudicem sine specificatione canonicatus Martini ac ad me per hunc, ut mittantur, oro. Quam pro redimenda vexa propinquorum Reverendissimae Dominationis Vestrae impendi pecuni[am], repetere numquam mihi animus fuit, neque gratiam inde a quoquam exspectavi, contentus conscientia officii mei erga Reverendissimam Dominationem Vestram etiam ignorantem vel invitam. Quae tamen remittens pecuniam secus videtur interpretari factum meum ac quasi exprobratori off[icio] occurrere, cum ego turpius existimem amicitiae semel dicatum aes, quam collatae operae mercedem reposcere, nedum recipere. Quare Reverendissima Dominatio Vestra sinat, oro, me frui libertate mea, etiamsi nullo ipsius commodo, relatamque nunc ad manus oecono[mi] sui pecuniam, si rationibus suis inferri noluerit, vel cancellario suo vel alteri suorum, cuius donare velit. Nam referri illam ad me non carebit taedio. Cupio me Reverendissimae Dominationi Vestrae, cui salutem et incolumitatem omnium rerum precor, esse commendatissimum.
Datae Lubaviae, die VII Martii, anno MDXLV.
Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis