Die 1545-09-06⌊VI huius1545-09-06⌋ ⌊⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae rogavi, dignaretur ex itinere Grudentino cum aula sua huc ⌊Lubaviam⌋ divertere mecumque superinscribed⌈queque superinscribed⌉ biduum convivari. Quod cum impetraturum me non dubitarem, proprium non misi tabellarium, qui responsum referret. Adveniens autem ⌊huc⌋ paulopost venerabilis dominus ⌊Achatius administrator⌋ ait Reverendissimam Dominationem Vestram propter causas quasdam commissarias profectionem illam suam per ⌊Elbingum⌋ iam instituisse iudicii die illic constituto. Quae res rursus in dubium me coniecit. Et quoniam exactis ⌊comitiis⌋ recta mihi in ⌊Starigrod⌋ proficiscendum est, unde annum iam integrum afui, exclusum etiam mihi est consilium Reverendissimam Dominationem Vestram in regressu ⌊huc⌋ deducendi. Ideoque in hoc totus eram, ut venientem ⌊hic⌋ reciperem, quod mihi gratissimum ac magis commodum rebar futurum. Qua in re, si quam adhuc spem me habere licet desiderii mei, ut compos fiam, oro. De quo cupio Reverendissimae Dominationis Vestrae voluntatem per hunc meum servitorem mihi significari eamque felicissime valere ac me illi intime commendatum haberi.