Letter #4793
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-09-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-09-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater, Domine, frater et maior observande. Salutem et officiorum meorum studiosam commendationem.
Die VI huius scribens Reverendissimae Dominationi Vestrae rogavi, dignaretur ex itinere Grudentino cum aula sua huc Lubaviam divertere mecumque superinscribed⌈queque superinscribed⌉ biduum convivari. Quod cum impetraturum me non dubitarem, proprium non misi tabellarium, qui responsum referret. Adveniens autem huc paulopost venerabilis dominus Achatius administrator ait Reverendissimam Dominationem Vestram propter causas quasdam commissarias profectionem illam suam per Elbingum iam instituisse iudicii die illic constituto. Quae res rursus in dubium me coniecit. Et quoniam exactis comitiis recta mihi in Starigrod proficiscendum est, unde annum iam integrum afui, exclusum etiam mihi est consilium Reverendissimam Dominationem Vestram in regressu huc deducendi. Ideoque in hoc totus eram, ut venientem hic reciperem, quod mihi gratissimum ac magis commodum rebar futurum. Qua in re, si quam adhuc spem me habere licet desiderii mei, ut compos fiam, oro. De quo cupio Reverendissimae Dominationis Vestrae voluntatem per hunc meum servitorem mihi significari eamque felicissime valere ac me illi intime commendatum haberi.
Lubaviae, die IX Septembris, anno etc. XLV.
Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmenis