Letter #4795
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1547-08-02
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri ac maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
Quae a me ad litteras regiae maiestatis per hunc cubicularium oblatas in illius acceleratione scripta sint, videbit Reverendissima Dominatio Vestra ex indito exemplo. Si quid melius Reverendissima Dominatio Vestra perpenderit, non displicebit corrigi sententiam meam. Absente domino palatino Marieburgensi, qui cum domino palatino Siradiensi ad caesaream maiestatem ablegatur, non facile coibimus in his, quae ad nostram legationem pertinent ad conventum regni expediendam. De missis ad me gratias ago, quae nunc remitto, nec sunt alia apud me. Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam felicissime sospitem valere cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, die II Augusti, anno etc. XLVII.
Postscript:
heri Nudiustertius meum ad reverendissimum dominum archiepiscopum ablegavi.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae observantissimus Tidemannus episcopus Culmensis