Letter #4796
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1547-08-08
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
Quae heri a reverendissimo domino archiepiscopo reversus nuntius meus retulit, Reverendissimae Dominationis Vestrae praesentibus mitto unacum litteris ad Ipsam datis. Videbit Reverendissima Dominatio Vestra, qua ratione reverendissimus dominus archipraesul eludat, quae de excommunicatione et tribus milibus edixerat, quasi liceat iudici etiam comminari ea, quae iniqua et supra potestatem ipsius sunt, et tamen extensionem poenarum etiam comminatur, ni paream. Si Reverendissima Dominatio Vestra relegerit decretum superioris synodi olim a me communicatum, quo contra episcopum Culmensem procedendum statuebatur, videbit illius terminos plurimum esse egressum monitorum, quod tamen illo decreto niti vult videri. Ad
serenissimam
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae observantissimus