Letter #4801
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterGdańsk (Danzig), 1533-05-28
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendis et Venerabilibus Dominis Praelatis et Canonicis Capituli Varmiensis, fratribus carissimis.
Reverendi et venerabiles domini, fratres carissimi.
Salutem et omnis felicitatis accessum.
Heri mihi redditae sunt Dominationum Vestrarum benevolentiae in me plenae litterae, quibus propensionem suam in negotio canonicatus mei mihi declarant. Habeo itaque Dominationibus Vestris gratias non vulgares et rogo me et res meas, quo coeperunt studio et sincero affectu, prosequantur. Missurus sum propediem procuratorem meum, qui et statutis et bonis ecclesiae consuetudinibus satisfaciet, sicque me in omnibus erga Dominationes Vestras geram, quemadmodum confratri et bono amico convenit. Ceterum nobilis dominus Becka habiturus est quoddam apud Dominationes Vestras negotium, quod una cum eo Dominationibus Vestris commendo, et rogo, ubi possunt, favorem suum illi impendant.
Et feliciter valeant.
Ex Gdano, 28 Maii 1533.
Ioannes episcopus Culmensis manu propria