Letter #4808
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-04-02
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-04-09 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reveren(do) or Reveren(dissimo)⌈Reveren(do)Reveren(do) or Reveren(dissimo)⌉ in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Reveren(de) or Reveren(dissime)⌈Reveren(de)Reveren(de) or Reveren(dissime)⌉ in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Ita ut fuit de consensu omnium regni senatorum constitutum in proximis comitiis, misimus mandata nostra ad omnes arcium et bonorum nostrorum praefectos atque eis ediximus, ut providerent, ne quis ad loca de heresi suspecta proficisceretur aut, si quis profectus esset, ut intra semestre spatium reverteretur sub poena capitis, proscriptionis et privationis bonorum.
Nunc Paternitas Vestra pro officio suo pastorali inquiret diligenter, qui sint ad ea loca profecti, ut nos parentibus eorum aut eis, in quorum potestate sunt, mandemus, quo intra semestre tempus eos provocandos curent. Si secus fecerint, non ipsi minus quam liberi eorum poena capitis, proscritionis et privationis bonorum omnium afficiendi.
De liberis quoque Lutheranis scripsimus ad illos et mandavimus, ut prohiberent eos importari aut legi a quopiam locique ordinario eorum nomina deferrent, qui contra edictum haec nostrum fecissent, ut is meritas de eis poenas sumendas curaret.
Proinde hac quoque in re advigilabit Paternitas Vestra et diligenter inquiret, si qui sint libri e text damaged⌈[e]e text damaged⌉iusmodi, curabitque, ut edictum hoc nostrum exsecutioni mandetur.
Factura Paternitas Vestra pro fide sua et gratia nostra.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, feria sexta ante Dominicam Conductus Paschae anno Domini M-o D-o XL-o, regni vero nostri XXXIIII-o.
Ex commissione maiestatis regiae propria