Letter #481
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-12
received Augsburg, [1530]-07-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico
Magnifice sincere nobis dilecte.
Non est opus neque refert pluribus commendare tibi res et negotia illustrium dominorum marchionum Brandemburgensium, nepotum nostrorum carissimorum. Discet enim ex proximis litteris, quo studio et diligentia eadem tibi commisimus in aula caesarea tractanda et exigenda. Est adhuc unum, quod a te omni studio curandum et expediendum apud caesaream maiestatem exigimus.
Mittimus tibi pro huius rei instructione exemplum litterarum, quo scribimus summo pontifici Romano, ex quo abunde accipies, quae sit mens nostra et quam maxime desideremus, illustrem dominum Vilhelmum marchionem Brandemburgensem in ecclesia Rigensi coadiutorem primum et postea successorem moderno archiepiscopo habere.
Committimus tibi diligentissime et mandamus, ut cognita mente nostra ex litteris apostolicis ita negotium hoc apud caesaream celsitudinem tractes et promoveas, sicuti tibi illustris dominus Georgius marchio Brandemburgensis, carissimus nepos noster, si illic ipse aut aliquis fratrum, alioquin nuntii eorum constituentur, suggerent et sicut arbitraberis esse cum honore et dignitate nostra. Et ubi consensum caesareum, prout speramus et optamus, impetraveris, curabis litteras eius ad summum pontificem per nuntium nepotum nostrorum et cito et diligenter trans mittere. Plura tibi suggerent litterae archiepiscopi et capituli Rigensis, quas offeret exhibitor praesentium, aliterque facere non debeas pro gratia nostra. Bene vale.
Ex