Letter #4817
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-10-14
received 1540-10-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilibus Dominis praelatis, canonicis et capitulo Varmiensi nostrae ecclesiae, fratribus sincere nobis dilectis
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Quae in conventu nuper Graudentino acta sunt et ea, quae venerabilis dominus praepositus, nuntius tum regius, omnibus harum terrarum ordinibus ex mente serenissimae maiestatis regiae proposuit, ob id Fraternitatibus Vestris referri commisimus, ut quid de publica exactione, quae iterum postulatur, in futuris comitiis Fraternitatum Vestrarum illarumque subditorum nomine sit transigendum, edoceamur. Consulturae super iis igitur Fraternitates Vestrae, ut nobis temporius sententiam suam declarent, operae pretium esse putamus.
Ad conspiciendam illam intolerabilem molendinariam structuram ineptum nobis tempus est, quod Fraternitates Vestrae praescribunt, quandoquidem in eo quaedam pars finium nostrorum, quos granicies vocamus, inter nos et illustrissimum dominum ducem vicinum nostrum ex pacto erit recognoscenda. Satius itaque existimamus, ut hoc negotium usque ad primum diem proximi Decembris proferamus, modo sic Fraternitatibus Vestris ex re esse videatur.
Ceterum, quod Fraternitates Vestrae orant, ne coeptum studium tum ratione molae illius, tum etiam tuitionis iurium communis nostrae ecclesiae, destituamus, non gravate suscipimus neque tam nobis amplae debentur gratiae, quas Fraternitates Vestrae agunt, cum libenter faciamus ea, quae et officium et nostra in Fraternitates Vestras benevolentia postulat.
Quas feliciter valere optamus.
Ex arce nostra Heylsberg, XIIII Octobris MDXXXX.