Accepi a ⌊fratre⌋ tuas ex ⌊Bononia⌋ ad me scriptas. Intellexi ex eis meas omnes, quas ex ⌊Lithuania⌋ ad te dederim, non esse praesentatas. Rursus ex ⌊Cracovia⌋ ante duos menses per ⌊Georgium Hegel⌋ scripsi et de tuis negotiis, quod ⌊reginalis maiestas⌋ omnino mandarat octingentos aut septingentos, iam enim mihi e memoria excidit, ducatos extradendos Tuae Dominationi factori suo Barensi. Nunc iterum in reditu ⌊fratris⌋ tui ad nos ⌊episcopus Cracoviensis⌋ negotium tuum strenue apud ⌊suas maiestates⌋ sollicitarat. ⌊Regina⌋ respondit ⌊Laevitium⌋ scripsisse ex ⌊Baro⌋, quod factores suae maiestatis inibi, ut in regestris eorum legit et vidit, pecunias omni mense per suam maiestatem ordinatas Tuae Dominationi persolverent. Ad quod ego: Reverendissime domine episcope, non credat, Ioannem Dantiscum esse puerum; si ei persoluta essent omnia, numquam suis scriberet iterum et iterum eandem cantilenam. Condoleo infelicitati tuae et opto celerem adventum tuum ad nos, et si omnia apud ⌊suas maiestates⌋ palponum vitio inverterentur, tamen habebit et habet angulum pulcherrimum et quietissimum domicilii et habitationis, ⌊Warmiae⌋, ubi quilibet canonicorum annuatim (quamvis residentes id celent) trecentos florenos monetae nostrae levat praeter expensas, victum dico quotidianum ferarum et piscium et mellis: et vini omnigeni copiam ex ⌊Gedano⌋. Intellexi etiam a ⌊reginali maiestate⌋, quod te ⌊episcopatu proxime vacaturo Warmiensi⌋ aut Chelmensi[1] providere vellet. Episcopus Kyouiensis Wyzgal post mortem Radivil Samogit[iensem] seu Medniczensem episcopatum nactus. Vacat Kyoviensis. Ipsi autem Gamrath Camenecensis datus est pontificatus. Regina distribuit omnia pro voto etiam Italis suis. Verum esse illud impii Porphirii: Matronae et mulieres sunt noster senatus; et de gradu sacerdotali favor diiudicat feminarum. Rhinoceros ille noster cum suis nepotibus in Pannonia Ferdinandum perturbat; ex Turcis suis Laszko rediit a fratre ad conventionem istam Polonam orator Ianussii; et male auditus et peius absolutus est: cum magna disgratia et ...tatione. Proditionibus plena sunt omnia: sed non est meum levare os in coelum. Vadent cuncta tempore suo vel praepostero, quid ad me? Dominus Zupparius, non minus ac ego, tuam sortem adverso animo perfert cupitque et tibi et tuis omnia prospera, praeter hoc celerem ex ista legatione reditum ad tuos, ips{a}e quoque saxum Tanthali diebus et noctibus absque fructu et cum dispendio vitae suae et sanitatis versat. Episcopus Cracoviensis Petrus Thomicius iam a medio anno mala valetudine et periculosa laborat: vir profecto, cui caelum immutari fas est; dolendum de eius infelicitate, sed commune est adagium: non bene conveniunt nec in una sede morantur opes et sanitas. Infelices nos, iam in dies novis atterimur morbis. Sudatoria enim febris, quae prius soli Britanniae ante quadraginta annos cognita erat, praeterito anno urbes omnes Balthici maris, dein Germanos sensim invasit, etiam Augustam. Scripsi in eum morbum, quo et Mauritius noster episcopus decubuit, sed nondum edidi in lucem. Scripsi prioribus, ab Hyspanis si nonnihil de arte cabalista comperires, et mihi communicares. Magia per Germaniam practicatur: quam et Hyspanos callere asserunt, quoniam papa ille Alemannus, praedecessor istius Clementis, magnam librorum copiam secum attulit Rhomam, ut Enkeford, suus datarius, rettulit. Curiositas ista licet non admodum laudanda, hoc tamen tempore non abicienda. Verum tu vale faustiter et festina ad nos. Utinam possem multa tui causa efficere, cerneres me profecto non tardum in expeditione sortis tuae. Quam tibi dominus Deus faustissimam deinceps concedat sua benignitate. Vale et vive memor nostri.