Retulit ad nos venerabilis frater noster dominus ⌊Achacius a Trenka⌋, ecclesiae nostrae Varmiensis canonicus et administrator Allensteinensis, ea, quae a Fraternitatibus Vestris acceperat nobisque litteras ad serenissimam ⌊reginalem maiestatem⌋ et venerabilem dominum ⌊Ioannem Benedicti⌋, qui revera Fraternitates Vestras non admodum fraterno animo tractavit, transmittendas dedit.[1] Quas, ut rei ipsius aequitas et offensa Fraternitatum Vestrarum existimatio deposcit, una cum nostris tum serenissimae ⌊regiae⌋ tum etiam ⌊reginali maiestati⌋ et ipsi domino ⌊Ioanni⌋ in defensionem Fraternitatum Vestrarum scriptis, per proprium nuntium nostrum iis diebus mittemus. Dabimusque operam, ut hoc in negotio cum domino ⌊Ioanne⌋, cui a multis annis bene voluimus et in praesenti certe non secus, licet loedoriis quibusdam affecti, reditus in gratiam fiat.
Ceterum, quod Fraternitates Vestrae ex ea domo, de qua est ob donationem regiam contentio, scholam erigere eamque a contendentibus per compositionem assequi statuerint, non possumus non plurimum probare neque, si res succedet, propensio nostra deficiet. Quo vero pacto cum donatione regia agendum erit, venerabili fratri nostro domino ⌊custodi⌋ scripsimus. ⌊Cui⌋ item et ⌊⌋ pro ⌊nepote⌋ nostro ad eum modum, ut dominus ⌊administrator⌋ nomine Fraternitatum Vestrarum censuit conscriptum, quo sigillum appendatur, misimus. Addidimus etiam exemplum mandati, quod ad omnes nostros praefectos ratione illorum, qui clandestinis incendiis grassantur, dedimus. Quod si Fraternitatibus Vestris commodum visum fuerit GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered (nos quidem necessarium existimamus), imitabuntur.
Quae feliciter valeant.