Letter #4821
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterAllenstein (Olsztyn), 1541-01-24
received 1541-01-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis, praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Cum animi causa certa loca nostra iis diebus inviseremus, divertimus proximiores facti huc ad castrum Fraternitatum Vestrarum, ut venerabilem fratrem nostrum, dominum administratorem, ex pedibus laborantem pro nostro in illum amore consolaremur. A quo libenter accepti et liberaliter tractati, Fraternitatibus Vestris gratias habemus, offerentes vicissim omnem nostram humanitatem, ubi in nostram dicionem ad praefectos nostros, maxime autem cum ad nos Fraternitates Vestrae venerint, quod creberrime fieri optamus. Eeoque nobis gratiores futurae sunt, quo frequentius ad nos concedere non gravabuntur. Fraternitates Vestras et paterno animo visuri, et modis, quibus possumus, benevolentioribus habituri apud nos sumus semper.
Quas feliciter valere optamus.
Ex Allenstein, in exitu nostro, XXIIII Ianuarii MDXLI.