Letter #4827
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterBraunsberg (Braniewo), 1541-06-08
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Ea, quae nobis ill(ustrissimus) or ill(ustris)⌈ill(ustrissimus)ill(ustrissimus) or ill(ustris)⌉ dominus dux vicinus noster ad novissimas nostras responderit et quae hodie rescripsimus, ex adiunctis intelligent. Erit itaque scriptio nostra ad illum concepta quibusdam in locis mutanda, quod quomodo fieri debeat, mutua inter nos opus est consultatione. Proinde, ut cras superinscribed, in the hand of other⌈crascras superinscribed, in the hand of other⌉ venerabiles fratres nostri dominus praepositus cum domino doctore Nicolao nobiscum hic ante prandii tempus conveniant, operae pretium esse putamus, communiter de iis, quae tum nostras, tum res Fraternitatum Vestrarum attingunt, consulturi.
Quas feliciter valere optamus.
Ex Braunsperg, VIII Iunii MDXLI.