Letter #4834
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-21
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Venerabilibus Dominis praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
Ioannes, Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Non esse sapientis fertur non putaram. Hoc quidem ob nuper reconciliatum apostatam nobis dici posset, nisi pietati magis quam strictiori iudicio intenti fuissemus. Hunc enim repariazare accepimus eo, quod sibi persuadeat forsan utrisque sellis apud nos sedere posse. Qua in re illum fallet opinio. Quodsi apud ecclesiam nostram cum incesta concubina, quae hucusque illi publice uxoris vice turpem sui praebuit consuetudinem, commorari utroque pede claudicans deberet, quos iocos et laedoria adversarii vicini in nos non iacerent?.
Proinde Fraternitates Vestras religiose pieque hortamur, ne eam mulierem a nobis proscriptam in ditione sua tolerent diutius. Quodsi a reditu ad vomitum receptus ad paenitentiam, non abstinuerit et tortum lignum esse non desierit, nos in eum iuxta canonum rigorem animadvertemus.
Fraternitates Vestras feliciter valere optamus.
Ex arce nostra Heylsberg, XXI <Aprilis> MDXLII.