Letter #4839
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-01-22
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Ex litteris Fraternitatum Vestrarum XV huius datis, quantum suffragio et desiderio nostro, quin et serenissimae maiestatis regiae atque reverendissimi domini Plocensis, Regni procancellarii, pro nobile domino Nicolao ms. i(!) ⌈oo ms. i(!) ⌉ Locca Fraternitates Vestrae adversentur, quod et rebus in aliis non infrequenter contigit, accepimus. Praevidentes itaque, quid hinc incommodi ecclesiae nostrae ac Fraternitatibus Vestris accidere possit, ad nos vocavimus fratrem nostrum intime nobis dilectum, venerabilem dominum Achacium a Trencka, ecclesiae nostrae canonicum et Allensteinensem administratorem, cui super his, quae ad mutuam inter nos et Fraternitates Vestras conservandam benevolentiam atque ad ecclesiae nostrae firmiorem statum sub his turbulentis temporibus continendum expedire nobis visa sunt, sub fraterna fiducia Fraternitatibus Vestris referre iniunximus fidemque ob id illi haberi a Fraternitatibus Vestris postulamus.
Quae bene valeant.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex arce nostra Heilsperg, XXII Ianuarii MDXLIII.