Letter #4840
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1543-01-29
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-02-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnu[s] dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domi[nu]s et heres
Reverende in Christo Pater et Domine, sincere nobis dilecte.
Binas Paternitatis Vestrae litteras accepimus, quarum unis, quid sibi de eo videatur, quod multum instante atque urgente equestri ordine Regni nostri per nuntium nostrum in comitiis proximis Marienburgensibus postulavimus, alteris de causa navigationis consilium nobis suum perscripsit. Ac quod posteriores attinet, nihil praetermissum a nobis videtur, quod ad rationes subditorum nostrorum constituendas pertineret. Nam et ad Daniae regem et ad reginam Hungariae nuntios nostros misimus, et serenissimo Romanorum regi ea in causa scripsimus; responsum exspectamus.
Quod vero suadet nobis Paternitas Vestra, ut ne moveri deinceps Camarinam istam permittamus, nobis dubium non est, quin fidele sit consilium hoc Paternitatis Vestrae et ex summa in nos fide atque observantia profectum. Sed hoc tamen et ipsa persuasum habeat et aliis persuadeat voluimus nihil postulare equestrem ordinem regni nostri, quod non ipse prior facere sit paratus. Videtur enim is non recusare, quominus de iuribus suis et libertatibus nonnihil decedat, dummodo et alii populi nobis subiecti idem facere animum inducant. Quod si abhorrere ab ea ratione viderint et ipsi futuri sunt, ab eo, quod illis facere propositum erat, alieniores. Nova vero haec est defendendorum iurium et libertatum ratio, sedendo et quiescendo tueri eas velle, si praesertim non quiescat interim hostis atque omnia faciat, ut cum iuribus et libertatibus et fortunas et vitam etiam ipsam eripiat. Qui vere sunt libertatis amatores, iis non modo facultates, sed semper etiam spiritus ipse vilis est, dum eam tueantur et conservent. Nunc servitus existimatur admovere manus, ut ne quis praedae sit hostibus et non illud interim metuitur, ne sedendo et quiescendo in perpetuam servitutem homines abducantur. Quasi vero in eo sit servitus, si quis et suam et legitimi domini sui vitam, incolumitatem et fortunas tueatur et non in hoc potius, si cum parentibus liberi capiantur et in perpetuam servitutem abducantur.
Quod ne fiat, periculum est, nisi coniunctis viribus hostium vi atque potentiae resistere conati fuerimus. Dissipatos enim et dispersos quam in unum collectos superare facilius est. Atque haec fuit maxime causa, quamobrem equestri ordini regni nostri assensi sumus, ut comitia extra ordinem ediceremus et nuntium ad ea nostrum mitteremus. Porro vim adhibere cuiquam, ut se fortunasque suas salvas esse velit neque moris nostri est neque praesentis instituti, officio nostro functi videmur, cum rationem ostendimus hominibus nostris, qua iura, privilegia, libertates, fortunas etiam et incolumitatem tueri possint, quam si illis amplecti visum non est, ipsi viderint. Haec nos ideo Paternitati Vestrae scripsimus, ut quibuscum visum esset, ea communicaret, ac ostendere voluimus non privatum nos nostrum, sed commune omnium, qui sunt dicionis nostrae populorum commodum secutos, dum nuntium ad haec comitia mitteremus.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datae Cracoviae, XXIX Ianuarii anno Domini M-o D-o XLIII-o, regni nostri anno XXXVII-o.
Ex commissione propria regiae maiestatis