Letter #4844
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-09-13
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis Praelatis Canonicis et Capitulo ecclesiae nostrae Varmi text damaged⌈[Varmi]Varmi text damaged⌉ensis, fratribus sincere nobis dilectis
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Quod illa, cui ditio nostra est interdicta, ad Fraternitates Vestras se contulerit quibuscumque etiam de causis, non admodum probamus, verendum enim est, ne, quibus modis dementavit illum, qui pauloante e vivis cessit, quempiam alium e Fraternitatibus Vestris occupet. Quod, si illi apud vestrates commorationem concedere statuerint, in Fraternitatum Vestrarum est arbitrio, satius tamen esse putaremus longius arcere, quam admittere eiusmodi pestis contagionem, quae quantum decori ecclesiae nostrae obfuerit, Fraternitatibus Vestris non est incognitum. Quas feliciter valere optamus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex arce nostra Heilsberg, XIII Septembris M D XLIII.