Cum novissime apud ⌊ecclesiam⌋ essemus, acceperunt a nobis Fraternitates Vestrae, quid in ⌊comitiis⌋ proximis ⌊Marienburgi⌋ habitis ab omnibus harum terrarum statibus postulatum sit. Hoc ipsum, quia magni momenti est atque in iurium et libertatum nostrarum omnium detrimentum tendere videatur, expedire tum exisitimabamus, ut cum subditis nostris et Fraternitates Vestrae cum suis iis de rebus per communem conventum consultaremus. Interim maturius huius negotii pondus considerantes ignorantesque, quid in futuris ⌊comitiis⌋ Graudentinis per omnium statuum voluntates deliberabitur, nos etiam cum nostris subditis qua de re convenire consiliumque inire debeamus, nisi prius cognitum nobis fuerit, quid ab omnibus ⌊Graudenti⌋ constituetur, non invenimus. Satius itaque praestolandum esse putamus, ut in re tractanda potioris harum terrarum partis sententias prius agnoscamus nosque hinc cum subditis nostris convenientes communibus votis conformemus. Unde necessarium esse ducimus, ut pro 1544-09-29⌊sancti Michaelis festo1544-09-29⌋ Fraternitates Vestrae duos e medio sui nobiscum mittant, qui omnibus illis consultationibus intersint. In reditu vero, quid agendum erit nobis et subditis nostris, res ipsa nos docebit. Hanc igitur deliberacionem nostram Fraternitatibus Vestris significauimus, ut in ea nobis mentem item et sententiam suam declarent. Quas feliciter valere optamus.