Letter #4846
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-06-17
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilibus Dominis Praelatis Canonicis et Capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Cum novissime apud ecclesiam essemus, acceperunt a nobis Fraternitates Vestrae, quid in comitiis proximis Marienburgi habitis ab omnibus harum terrarum statibus postulatum sit. Hoc ipsum, quia magni momenti est atque in iurium et libertatum nostrarum omnium detrimentum tendere videatur, expedire tum exisitimabamus, ut cum subditis nostris et Fraternitates Vestrae cum suis iis de rebus per communem conventum consultaremus. Interim maturius huius negotii pondus considerantes ignorantesque, quid in futuris comitiis Graudentinis per omnium statuum voluntates deliberabitur, nos etiam cum nostris subditis qua de re convenire consiliumque inire debeamus, nisi prius cognitum nobis fuerit, quid ab omnibus Graudenti constituetur, non invenimus. Satius itaque praestolandum esse putamus, ut in re tractanda potioris harum terrarum partis sententias prius agnoscamus nosque hinc cum subditis nostris convenientes communibus votis conformemus. Unde necessarium esse ducimus, ut pro sancti Michaelis festo Fraternitates Vestrae duos e medio sui nobiscum mittant, qui omnibus illis consultationibus intersint. In reditu vero, quid agendum erit nobis et subditis nostris, res ipsa nos docebit. Hanc igitur deliberacionem nostram Fraternitatibus Vestris significauimus, ut in ea nobis mentem item et sententiam suam declarent. Quas feliciter valere optamus.
Ex arce nostra Heilsberg, XVII Iunii M D XLIIII.