Letter #485
Mikołaj SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-26
received Mantua, [1530]-05-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Domino Ioanni Dantisco, consiliario regio et apud caesaream maiestatem oratori, amico carissimo
Mi carissime Domine Orator.
Accepi litteras Tuae Dominationis, quibus me visere voluit et quae me plurimum delectarunt, ob eam mei optimam reminiscentiam, quam magnifacio. Et quia aliis dominis difusius in agibilibus curiae sacrae caesarea maiestatis scripsit quam mihi, Tuam Dominationem prolixis litteris occupare nolui, praeterquam in rem eius desiderii, ut illi me deesse non intelligat, respondere non sum gravatus libentissime.
Sciat itaque Dominatio Tua, quod ego apud sacram regiam maiestatem, principem nostrum communem serenissimum, egi pro emerito et digno stipendio Tuae Dominationis. Quod persolutum in manibus sui germani fratris sciat, ex quo et plura alia coram examussim intelliget. Tum velim in serenissimis principibus nostris Tuam Dominationem nulla teneat dubitatio. Etenim iure optimo habere debent benignam rationem eius magnae importantiae meritorum, prout et habebunt, Dominatio Tua certo certius sibi persuadeat. Quod vero attinet ipsum me, bonae frugi et ornamento inter alios amicos nulli secundum, Tua Dominatio, modo reducem incolumem iam tandem videamus, futurum in vota sua semper exsperietur. Praeterea sicuti scribit de domino Levicio, quem et mihi commendat vicissim, rogo illi me etiam commendare velit.
Cui et vitam diuturnam, et omnem felicitatem ad vota sinceriter precor Deum. Tuam Dominationem be[ne] diuque et felicissime valere cupio meque eius a[mo]ri commendo ex animo.
Cracoviae, 26 Aprilis anno MDXXX.
Nicolaus de Schidlowiecz castellanus Sandomiriensis etc. Regni Poloniae thesaurarius supremus, Radomiensis, Grodecensis, Zatoriensis, Oswyecimiensis, Crepicensis ac Olstinensis, Vester bonus amicus manu propria