Letter #486
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-26
received Mantua, [1530-05?]-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico et spec]tabili Ioanni [Dantisco, sacrae] maiestatis regiae Poloniae [nostroque orato]ri etc. sincere dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina
Magnifice vir sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Strenuitatis Tuae per manus Bernardi, sui fratris, et in illis conqueritur, quod nihil litterarum a nobis acceperit, ex quo ianuam appulerit. Miramur, unde id processerit, cum non binas modo, sed septenas miserimus ad Tuam Strenuitatem litteras per diversas vias, ut, s[i] unae vel alterae perditae fuissent, saltem aliquae ad T[uae Strenuitatis] manus tuto pervenissent. Speramus tamen, quod aliquae [inte]rea temporis perlatae sint, ex quibus nostra desideria cognoscet.
Exoptat Strenuitas Tua post tam diuturnum exilium ad nos se recipere, pro quo nos summopere rogat. Nos iustis precibus suis annuentes decreveramus Strenuitatem Tuam evestigio revocare, quo a laboribus, quibus se opprimi scribit, respiraret. Visum est tamen serenissimae maiestati regiae, domino nostro clementissimo,Strenuitatem Tuam novo legationis munere impedire, ad breve tamen tempus, quoad caesar in Germania perdurabit, quem credimus non diutius immoraturum. A sacra maiestate regia instructiones habebit Strenuitas Tua ad plenum, quidnam agere debeat quidve perficere apud sacram maiestatem caesaream, ad quam alter mittendus erat orator, ni Strenuitas Tua ibi in curia astitisset. Hortamur illam, ut hoc boni optimique consulat, quo maior et cumulatior suae maiestatis regiae et nostra erga Strenuitatem Tuam gratia subsequatur, ut brevi res ipsa dante Domino indicabit. His tamen acceptis evestigio absque ulteriori temporis mora Iohannem Leuitium ad nos remittat cum illis expeditionibus, quas eo tempore obtinere potuerit Strenuitas Tua, in qua sola spes omnis nostra et fiducia sita est. Nos nolumus cum caesare in iudicium intrare, sed quidquid rogamus, ex gratia rogamus, ut omnibus palam sit nos a caesare minime sperni, sed in sceptra reponi.
Perlegimus ipsius Iohannis Leuitii litteras et articulos, qui in consilio collaterali praesentati sunt. Inspeximus, quamque vafre et quamque frigide super illis responsum est. Non est exspectanda, nisi gratia caesaris, ad quam inclinandam scribimus reverendissimo cardinali de Gactinara satis humaniter, rogantes suam dominationem, velit quo coepit favore res nostras et negotia nostra complecti. Strenuitas Tua ignem camino addet et de nobis poterit suae dominationi polliceri, quae a gratissimo principe exspectari possent, praesertim s[i, u]t scribitur, archiepiscopatus ipse vacaverit, super quo pensionem sibi const[itu]i exoptat, curabimus totis viribus, ut succedente casu suae dominationis votis et desiderio satisfiat, et in hoc et in omnibus negotiis, in quibus nostras partes interponere possemus, non gravatim interponemus, ut tot nobis exhibita benevolentiae officia a nostra memoria minim[e] excedisse videantur.
Tuae Strenuitati non est incognitum, quantos sumptus et damna perpessae sumus circa defensionem status nostri Barensis pro servitio sacrae maiestatis caesareae, et tandem illud Virgilianum canere possumus: Sic vos, non vobis fertis aratra boves. Nos portavimus pondus diei et aestus, et dominus Scipio nostro nomine nostroque mandato agens, quidquid egit, iam habuit remunerationem et duarum provinciarum factus est vicerex, ex qua praefectura non parvum colligit emolumentum. Nos in consilio collaterali obaudimur apud serenissimam maiestatem caesaream. Hactenus nihil impetrare potuimus, ex quo suae maiestatis amor erga nos elucesceret. Imputamus hoc fatis, nam proculdubio tenemus Strenuitatem Tuam acerrime elaborasse et contendisse, ut omnia nobis honorifica et utilia succede[rent]. Verum quia evangelico praecepto admonemur tam diu fores pulsandas, quoad aperiantur, propterea hortamur Strenuitatem Tuam, adhuc persistat in rogando sacram maiestatem caesaream, velit saltem Montis Serici territori[um] nobis integrare, sicuti illustrissima domina dux mater nostra recolendae memoriae tenebat et possidebat, quod non nisi ex singulari gratia rogandum est, ut post tot damna et rerum iacturas aliquam consolationem sentiamus. De adoha retenta scribit Strenuitas Tua se iam impetrasse litteras, et eas secum habere asserit. Utinam sint tales, quod apud collaterale concilium nullum habeant obstaculum nullamque patiantur cavillationem. Proinde hortam[ur Strenuitatem] Tuam, ut caute super illis procedat et obtinere eas studeat [in form]a, cui iure contradici non possit, cum saepe saepius aliud [mandetur] a caesare et aliud in collaterali concilio observetur.
Scripsim[us et] iterum scribimus per proprium nuntium thesaurario nostro Barensi, quod trecentos ducatos in auro, de quibus haesitabat, an deberent persolvi, evestigio absque dilationibus persolvat factori Belzerorum Bari commoranti. Scribimus etiam, quod menstrua salaria Strenuitati Tuae persolvat, videlicet centum florenos pro singulis mensibus, usque ad primam Maii mensis proxime sequentis, nam ex prima Maii serenissima maiestas regia iussit magnifico Severino Bonar etc. providere, quod Strenuitati Tuae de suo salario opportune et tempestive satisfiat, ut oretenus exponet idem Bernardus, Strenuitatis Tuae frater, qui de omnibus hinc plene instructus di[sc]essit. Viatico XXX ducatorum in auro provisus est, ut optabat Strenuitas Tua, quam bene et feliciter valere optamus.
Datae Cracoviae, die 26 Aprilis 1530.
Bona regina subscripsit