Letter #4862
Ioannes Alfonsus GAMICZ to [Ioannes DANTISCUS?][Le Quesnoy?], 1543-11-06
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ex litteris licentiati Ioannis Alfonsi Gamicz, regiae Romanorum maiestatis apud caesaream maiestatem agentis
Die Veneris, II-a videlicet huius mensis, pervenit caesar in castra sua, quae sita erant ab altera parte civitatis Landresii ad sex milia passuum a Cambrasio, sabbato autem mane processit maiestas sua cum exercitu suo dispositis ordinibus ad dimicandum appropinquavitque hostibus ad unius miliaris Italici spatium, ubi perstitit totam diem usque ad vesperam, Gallorum regi atque suis pugnae occasionem offerendo, atque ut eos magis ad id pelliceret et invitaret, transivit cum prima media atque posteriori aciebus suis ante conspectum ipsorum ex munitionibus suis, in eum etiam globos tormentarios eiaculantium, dabatque illis optionem, qua potius parte conserere secum manus vellent, eligendi. Velites interim atque Germani equites, quibus praeerat capitaneus Landenberg, qui in prima acie erant cum Hispanis et Italis, acrem cum hostibus velitationem inierunt, in qua ex hostibus plures quam centum nobiles equites occisi sunt captique fere octoginta. Inter quos quidam dominus de Andoy, qui non contemnendae existimationis esse fertur, necnon et comes quidam de Antremon et alii equites non vulgares, in queis orig. quos⌈queisqueis orig. quos⌉ strenui non pauci, ex quibus nonnulli dedebant se redemptionem vitae deprecantes fuitque unus, qui promissione quinque milium ducatorum vitam servare cupiebat, sed id nihil proderat iis, qui in Germanorum manus incidebant, occidebantur autem ab ipsis nihil eorum deprecationes nec verba curantibus vel exspectantibus. Ea nempe GStAPK, HBA, C1, No 950, f. 9v, ut fertur, causa, quod eos non intelligebant peregrina lingua loquentes. Tandem nostri reppulerunt hostem usque ad vallum castrorum suorum estque communis intra nostros opinio, quod si velitatio illa diutius durasset, tantisper dum ordines primae aciei accedere potuissent, caesarianos hostibus immixtos in castra ipsorum intraturos pariter fuisse ibique proelium cum illis commissuros, eos tamen intra munitiones suas dimiserunt. In quo quidem praeludio atque in aliis antehac habitis cum hoste, equites Germani et praecipue ii, qui sub capitaneo Landenbergensi stipendia merent, strenue se gesserunt, qui nimirum Landenbergk inter octingentos equites, quibus praeerat, trecentos pyxidiarios ducebat, qui ad huiusmodi proelia sive praeludia proficui et utiles exstiterunt.
Rex Gallus Delphinusque filius eius, et episcopus de Varidonia, cardinalisque Lothoringiae, aliique episcopi et praelati, multique magnae condicionis viri cum regis simul familia et quam plurimae gentes equestres erant in oppido Cambrasio, reliquae autem copiae bellatorum prope eam(!) in munitione, quam validissimis fossis et tormentis bellicis communierant, adeo ut optime communiti ac provisi in castris suis esse viderentur oppidoque cohaerentes.
Procedebat iussu caesaris dominus Ferdinandus a Gonzaga cum velitibus ac parte equitum Germanorum, quam caesar secum ducebat, et cohortibus peditum Hispanorum et Italorum pyxidariorum, qui erant sub Aloisio Peres, 23 residuum vero peditum Hispanorum et Italorum ducebat in prima acie dux de superinscribed⌈dede superinscribed⌉ Arscot simul cum gentibus suis, quae possunt GStAPK, HBA, C1, No 950, f. 10r ad septem milia esse. In media vero acie ibant decem et sex vexilla peditum Germanorum, quae caesar secum adduxerat, et equites Germani marchionis Brandenburgensis ad numerum sescenti, necnon et nobiles ac magnates aulici ad numerum octingentorum, et quinque cohortes cataphractorum Germaniae inferioris, postremam deinde aciem, quae sequebatur impedimenta exercitus, ducebat dominus de Brucen cum quattuor milibus Germanis et sex milibus Anglis peditibus atque octo cohortibus cataphractorum et sescentis Anglicis equitibus.
Cum autem caesarea maiestas hoc modo accincta ac parata ad certamen permansisset, exspectans ab hora nona mane usque ad tertiam post meridiem, videns ex hostium munitionibus neminem prodire, contra eum castra metatus est e regione medio miliare Germanico ab eis, flumine quodam on the margin⌈quodamquodam on the margin⌉ parvo interfluente. Subsecuta deinde nocte a neutra parte quicquam gestum fuit, nec etiam sequenti die Dominica Galli fuerunt visi exeuntes, evagantes extra munitiones suas, quo intellecto eodem die Dominico ad vesperam iussit caesar latis pontibus ligneis sterni flumen, ea mente, ut dies Lunae mane proelio paratus ad hostes traiceret, unde iuxta omnium opinionem et re ipsa indicante secutum fuit, ut rex ipse suique tanto timore perculsi fuerint, ut ipsa eadem nocte retrocedere magna cum festinatione curaverit, etiam inordinate, cum tamen id in die Lunae per lucem et ordine facere decrevissent. Habeturque ex relatione Cambrasiensium, quod rex ipse personaliter operam dederit exportandis GStAPK, HBA, C1, No 950, f. 10v commeatibus et impedimentis, cum prius etiam providisset, ne usquam tubae neque tympana sonarent et tintinnabula on the margin⌈sonarent et tintinnabulasonarent et tintinnabula on the margin⌉ atque id genus strepitus onerariorum iumentorum obturarentur, ne a nostris audiri possent vel sentiri. Sed et oppidanis etiam prohibuerat, ne extra oppidum egrederentur, ad amplioremque cautelam et securitatem domus quasdam, quae circa oppidum erant, iussit incendi, ne scilicet aliquis ex suis vel oppidanis ad nostros occulte transire posset. Fertur etiam tantam inter eos fuisse eo tempore ex perturbatione confusionem, ut alter alterum vix videret, atque ita sub octavam ipsius noctis horam recessit inde rex cum primis ordinibus, quem subsecutae fuerunt reliquae gentes sub acerrimi venti et frigoris incommoditate. Factum est superinscribed⌈estest superinscribed⌉ autem illud usque adeo occulte et festinanter, ut a nostris sentiri vel intellegi non potuerit usque ad sequentem Lunae diem iam lucescentem. Non enim erant, qui regis retrocessionem suspicarentur, cum essent tam ipse, quam sui tam munito et securo in loco castraque ipsa sua ab una parte oppido essent subnexa et cohaerentia, ab altera vero valle et aggere munitissima, nostra vero econtra nuda undique et immunita.
Secuto die Lunae mane, quinta videlicet huius mensis, et explorata hostium fuga inceperunt prodire equites nostri, ut eos insequerentur, et quantumcumque discurrentes properarunt, prius ad octo milia passuum sive duas, ut dicunt, leucas processerant, quam ad hostium quempiam pervenissent, deinde vero nonnullos equites peditesque atque currus tormentorum, qui subsequi non valuerant, interceperunt. Sed quinque leucas equitaverant, antequam postremam aciem hostium GStAPK, HBA, C1, No 950, f. 11r pertigerant, nam iuxta quod ex nonnullis captivis postea fuit compertum, totus hostilis exercitus summa cum diligentia et festinatione properaverat, ita ut ultimae aciei impulsu primi equites currere oporteret. Cum autem caesariani pedites tantum festinare non possent, ut hostes consequerentur, intellectoque a captivis Gallis regem iam ultra Guisam profugisse, iussit caesar, qui praecedebant, equites nostros subsistere, qui quidem etiamsi sine ordine et festinanter discurrissent, postremam tamen hostium aciem attigerunt in silva quadam, ubi cum ipsis iniquo in loco et potiore hostium commoditate manus conseruere, nihilo minus tamen plus illis damni et cladis intulerunt, quam ab ipsis passi sunt, fuerunt namque ex Gallis viris nobilibus nonnulli occisi, nonnulli vero capti. His gestis iussit caesarea maiestas exercitum reverti ipseque cum equitatu rediit eadem nocte Cambrasium ad secundam horam noctis. Iussit autem reliquam copiarum suarum multitudinem illuc redire, quoniam cum absque victualibus exivissent nec propter festinationem insecutionis illis submitti potuisset, multum laboris ac famis passi erant, maiestas erga ms. o(!) ⌈aa ms. o(!) ⌉ sua ad diem hanc erat illic gerendis deinceps rebus operam dando.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Puckonoe, VI Novembris 1543.