Letter #487
Giovanni Silvio de MATHIO (AMATUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-30
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Summa me laetitia litterae tuae, mi suavissime Ioannes, extulere, et quod abundantia quadam amoris erga me tui et flexanima dicendi eloquentia adeo exuberant, ut quo magis atque magis relego, eo mihi humaniores uberioresque esse videantur. Hinc mellifluam Nestoris orationem, hinc Isei facundiam sapiunt. Accedit, ut eas lectitanti mihi ipse adesse, ipse alloqui, ipse arridere antiquo illo more tuo, qui dulcissimus est, divina sorte videaris. Gratias ago habeoque ingentes, innumerabiles, immortales. Quae enim mihi prior pro incredibili tua humanitate, virtute, probitate scribendo dedisti, ut grata iucundaque memoria servabo sempiterna. Quod me tot laudibus ornas, facis tu quidem, amice, ut assoles. Agnosco, mehercule, quam sis in celebrandis amicis omnium eminentissimus. Nec mirum, cum enim sis ipse cunctis animi dotibus cumulatissimus, omni eruditione refertissimus, omni cuiusvis scientiae genere praestantissimus, optimus, integerrimus, comissimus, probatissimus, sic eo[s] esse censes, qualis ipse es. Licet autem me facile nori[m] probeque scierim, quae tu mihi tribuis, non inesse, tamen quisq[u]is premere me temptarit, utar velut Palladis clipeo testimonio tuo locupletissimo. Sed de hoc hactenus.
Fratri tuo omnem operam meam pollicitus sum. Rettulit se optatum responsum habuisse. Sum gratulatus optoque, ut tibi omnibus [in] rebus et optatis tuis, id quod iam pridem meritus es, possim ex [s]ententia gratulari mihique, ut de amico veteri, integerrimo meritissimoque semper gaudere. Hoc nihil mihi umquam gratius, iucundius, optatius poterit contingere, bonoque animo es, continget. Fuit omnino, ut scribis, durum, quae a caesare nostro advenerant, periisse, quod ex ore fratris tui excepi, et ipse mandaras, sed meritis tuis magnis et amplis, Maximo Optimo annuente Deo, praemia digna, hoc est uberrima accedent. Sed noctuas Athenas, qui istaec ad te.
Quaeris, quo in statu sim. Auctus sum tribus sacerdotiis: canonicatu Vilnensi, plebanatu Lydensi atque Viteblensi. Quaeris etiam, quid rerum agam. A Mercurio octavae Pascatis anni praeteriti ad hunc usque diem erudio divum Sigismundum filium, regem Poloniae etc. Proficit cotidie, quantum illa aetas capit, in qua nunc est Augustus, spes ingens nostrum omnium ac potius regni Poloniae, ducatus Lituaniae plurimarumque provinciarum.
Reverendissimus dominus noster Cuiaviensis frequenti conventu Cracoviae nuper habito usque adeo me commendavit, ut omnes in eius sententiam pedibus ierint. Si tua ad regem aut reginam aut utrumque accederet, cf. Hor. Carm. I 1.36 sublimi feriam sidera uertice ⌊sublimi contingerem sublimia quaeque sidera verticecf. Hor. Carm. I 1.36 sublimi feriam sidera uertice ⌋. Tua profecto ut omnium eruditissima auctoritas in commendandis litteris, quarum primas tenes, esset mihi commodissima. Operam meam omnem, industriam, studium, quantula[cu]mque in me sunt, tibi polliceor, et modo praestitissem, si frater voluisse[t], si quando opus fuerit, res indicabit. Cupio te videre aut viridi aut purpureo galero Musis mansuetioribus prael[u]xisse. Fauste ac feliciter vale ad Pylios annos Sibyllinosque pulveres annumque vertentem. Ignosces tumultuariae ac incultae, et quod ineptius est, dicacissimae epistolae. Alias accipies haud ineptiorem.
Pan hor mi ta nus