Letter #488
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to [Ioannes DANTISCUS]Cracow (Kraków), 1530-05-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime Domine.
Congratulor Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod Deus Optimus Maximus ad hanc dignitatem illam evehere dignatus est. Idem faxit, ut sit haec dignitas pro salute animae Dominationis Vestrae, de qua re nil dubito, cum sciam ex Dominatione Vestra et maiestati reginali dixi ac plerisque primoribus spem omnem in Deo se habere et in eius manibus sortes esse. Prudentes omnes hanc opinionem laudarunt, procul dubio ergo haec volunta[s] Dei est, qui corda regum dirigit. Propterea valde laetor de hac evectione Dominationis Vestrae. Verbis exprimi non potest, quantum inde gaudii habeo.
Paucis perstringam, quomodo haec omnia cesserunt. Redeuntibus maiestate regia et reginali 2 huius ex Czestochouo in Chromolow, ecce in medio itinere venit nuntius domini castellani Cracoviensis cum litteris a domino suo et domino episcopo Cracoviensi ad maiestatem regiam et reginalem ac ad iuvenem regem nec non ad reginulam Isabellam. In litteris continebatur de morte episcopi Culmensis. Subsecuta est intercessio pro domino Paulo Plotowski, satis etiam deaurata, uti hic moris est. Dominus Gocz intellegens haec a maiestate regia (est enim in magna gratia) dixit istis verbis: „Gnedigster kunig, ich bit ewer maiestet nit; den ich kan mir selbst nit ein rock, szo zu szagen, aussbitten. Aber mich deucht, dass ewer konigliche, maiestet billich, den hern Dantiscus, der ewer gnaden vil dinet hot, uff disse czeit nit vorgessen solde”. Ad haec verba maiestas regia nil respondit, saltem rugato uno oculo caput curvavit. Statim dominus Gocz volavit ad me: „O Fabiane” - inquit - „nunc adesto, ecce episcopus Culmensis mortuus est, festina ad reginam et quanto melius sciveris, rem cura”. Ego impiger ad lecticam. „Nunc” - inquam - „serenissima regina, exspectata oportunitas adest, quam tantopere Maiestas Vestra se desiderare mihi saepe dixit”. Respondit illius maiestas submissa voce: „Sta cito per amor de diu et non gridar”. Loquebamur deinde multum, ubi nemo audivit cumque aliquis accederet, de peregrinatione sermo vertebatur. Tam alacrem ad hoc illius maiestatem cognovi, ut nil supra. Tandem in Chromolow, cum cum maiestate regia conveniret, brevi spatio me coram totum negotium i[n] partem nostram cessit. Absente maiestate regia ecce Nipschicz ex Cracovia advolat obviam, maiestas reginalis viso eo risit et dixit: „Czo chczes Nip[schicz]?” „Mylosczywa” - inquit ille - „kralowa, prosit nesmym, bo nycz ne wyprosym, alem proto przyyel, Waszą Myloscz prypomynwczy, aby Wasza Myloscz pana Dantisca neszapomynala, slwhy sweho wyerneho”. Ego fui interpres. Sua maiestas respondit se daturam operam. Nuntius domini castellani postea expeditus est non compos voti. Postea semper de Dominatione Vestra loquebamur laeti. Cumque haec res divulgaretur, totus coetus factum probavit. Videtur mihi hoc non postremum gaudium esse debere, quod omnes laudant et favent Dominationi Vestrae sortem hanc, allegando dexteritatem et virtutem. Me haec res mirum in modum exhilarat, vox populi vox Dei dicitur.
Promoverunt negotium hoc reverendissimus dominus Cracoviensis, dominus Ludovicus Aliph<ius>, dominus Choyenski, dominus magister curiae. Ego etiam, etsi numquam, ubi honorem et commodum Dominationis Vestrae promovere potui, defui, hic tamen praecipue (potui namque) pulsavi, prout coram et maiestas reginalis et multi alii testabuntur. Certus enim sum, cum Dominatio Vestra bene habet, eandem rebus meis non defuturam.
Volunt hic aliqui Columbam et canonicatum Warmiensem impetrare, sed maiestatem reginalem amici Dominationis Vestrae rogant, ne consentiat, nec consentitur. Poterit istis beneficiis fratribus Dominationis Vestrae aut Fabiano, creaturae Dominationis Vestrae, benefieri.
Ego iturus sum ad capitulum Culmense cum litteris regiis, ne ea, quae relicta sunt, diripiantur. Commendo me Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut patri meo amantissimo, quem Deus Optimus Maximus felicem cito reducat.
Datae Cracoviae, 4 Maii 1530.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Fabianus Woyanowski