Mittitur Dominationi Vestrae expeditio sua per ⌊caesaream maiestatem⌋ et providetur itidem ei de viatico. Ego etiam mitto privilegium suum expeditum. Si qua alia in re possum servire Dominationi Vestrae, faciam libentissimo animo. Si commode potest Dominatio Vestra secum defer
<r>
e scorpionem vel ballistam illam ⌊regiae maiestati⌋, faciet mihi rem singulariter gratam, quam commendando me regiae suae clementiae offeret ei munus quidem tanto rege indignum, sed in signum servitutis et sincerae fidei me
<ae>
ad maiestatem suam erit pro venatione et, si potest eam defer
<r>
e Dominatio Vestra, exhibeat annexas domino ⌊Cabrieli de Tasis⌋, magistro postarum in ⌊Insprug⌋, qui eundem scorpionem consignabit Dominationi Vestrae. Quae itidem me plurimum
commendet
⌊reverendissimo domino Plocensi⌋ et suis collegis, qui fuerunt cum eo apud ⌊caesarem⌋ et similiter domino ⌊vicecancellario⌋ et magnifico domino ⌊cancellario⌋ et domino ⌊Bernardino Gallo⌋ conterraneo meo. Si aliquando scripserit ad me Dominatio Vestra ex patria, semper rescribam sibi, et me ad omnia vota sua offero.