1531-05-29⌊Hodie1531-05-29⌋ redditae sunt nobis Strenuitatis
Tuae ⌊⌋ datae ex ⌊Gandavo⌋ 1531-04-04⌊4 mensis Aprilis1531-04-04⌋, breves quidem, sed gratae, quibus et nostris litteris respondet, et quae nobis prius scripsit, repetit, se videlicet misisse duplicatam commissionem ⌊Montis Serici⌋, quam iam pridem accepimus, et magnificum ⌊Ludovicum Aliphium⌋, secretarium oratoremque nostrum, illam habuisse credimus.
Quod vero Strenuitas Tua sperat huius negotii expeditionem brevi futuram in ⌊concilio collaterali⌋, dummodo sit, qui sollicitet, verum quidem est, quod agentes nostri a sollicitatione huius negotii se abstinuerant, cum iam desperarent, aperte namque videbant iudices causae nostrae iustissimae fuisse infensos et omnino contra nos, via veritatis et iustitiae omissa, sententiam laturos. Tantum aberat, ut contra fiscum [aliquid] decrevissent. Maluerunt igitur agentes nostri ab instigatio[ne potius abs]tinere, quam in re aequissima sententiam contrariam [reportare]. Nunc autem novae istius caesareae commissionis e[t mandati vigore] dabitur opera, imprimis a magnifico Ludovico Alip[hio, ut res haec] quamprimum definiatur. Quae ubi definita fuerit et a[d caesaream] maiestatem devoluta, tum demum operetur Strenuitas Tua, ut ex v[oto nostro] manus extrema illi imponatur, sicut pluries scri[psimus. Quod] quanto citius et melius absolutum fuerit, tanto nobis gratius et Strenuitati
Tuae commodius erit.
Exemplum litterarum Hieronimi Francisci ad dominum ⌊Covos⌋ in negotio nostro scriptarum, nobis a Tua Strenuitate missum, libenter legimus et ita fuit, sicut de iisdem agentibus nostris scribit.
Quid ad extremum istic effecerit ⌊Scipio de Summa⌋ cum ⌊Andrea Carducio⌋, perscribere nobis non negligat Strenuitas Tua, quibus etiam sese accommodet, sicut rerum et temporum ratio expostulabit.
Gratum nobis exstitit, quod ⌊caesaream maiestatem⌋ Strenuitas Tua adierit et nostro nomine rogaverit pro illis pecuniarum summis, quas sacra illius maiestas nobis donare non denegat, cum a commissariis suis de rebellibus ipsis edocta fuerit. Itaque volumus, ut cum isti commissarii redierint et rebelles isti declarati fuerint, curet Strenuitas Tua modis omnibus eas summas aut dohanam ⌊Trani⌋ vel ⌊Monopoli⌋ tenendam et utifruendam nobis impetrare, sicut superioribus litteris scripsimus. Et ea spe ductae petitionibusque Strenuitatis Tuae ultro citroque annuentes, commisimus iam ⌊thesaurario nostro Barensi⌋ sexingentos ducatos auri solvere pro Strenuitate Tua ⌊Velseris⌋. Bonam nos memoriam et rationem habemus Strenuitatis Tuae et habebimus semper, ideo etiam ⌊istic⌋ nobis diligenter et utiliter serviat. Credimus ⌊maiestatem illius caesaream⌋ pro maximis sumptuo[s]isque servitiis nostris illius sacratissimae
maiestati et reipublicae exhibitis, nobis in his [ho]nestis postulationibus gratificaturam. Impetimur enim ab offici[alibu]s nostris, ut pro servitiis illorum exhibitis in illis bellor[um] [t]urbinibus transactis gratiam nostram illis ostenderemus. Quam, cum nos in hoc apud illius sacratissimam maiestatem non habeamus, quomodo eam illis facere possumus. Dum igitur ⌊sua maiestas⌋ nos in his petitionibus exaudiverit, tum demum officialibus, qui non nobis, sed illius sacratissimae maiestati et ⌊Regno Neapolitano⌋ una nobiscum servierunt, gratiam et liberalitatem abunde ostendemus.
Bene valea[t] Strenuitas Tua.