Letter #490
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-05-05
received Innsbruck, 1530-06-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Ioanni Dantisco, secretario et oratori nostro, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Magnifice sincere nobis dilecte.
Agnoscentes fidem et diligentem servitutem tuam, quam per non modicum tempus nobis et serenissimae coniugi nostrae dominae reginae obeundo munus oratoris praestitisti, ornare te episcopatu Culmensi, qui nunc vacat, voluimus, quod tibi praesentibus litteris declaramus.
Ceterum etiam mittimus tibi litteras, quibus te sanctissimo domino nostro et reverendissimo domino cardinali Sanctorum Quatuor, protectori regni nostri, ita commendavimus, ut et ad episcopatum Culmensem te citra moram confirmare et sacerdotia tua, quae nunc obtines et quae nos tibi usque ad tuum ad nos reditum adimere nolumus, tibi reservare dignaretur, quare id, quod reliquum erit quodque tibi expedire videbitur, tu illic curabis. Nos vero, ne bona episcopalia detrimentum patiantur neve id, quod ad te pertinere debet, distrahatur, providere mandabimus.
Si hactenus non es gratulatus nomine nostro de felici coronatione caesareae maiestati, mandamus tibi, ut id quam accuratius honorificentiusque possis, facias illiusque maiestatem, quoad non fueris a nobis revocatus, comiteris et honorem nostrum, quantum expedire videbitur, tuearis. Et bene vale.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die V mensis Maii anno Domini M-o D-o XXX-o, regni vero nostri anno XXIIII-to.
Sigismundus rex subscripsit