[Reverendo in Chris]to Patri, domino [Ioanni Dant]isco, electo [episcopo Cul]mensi apud [caesaream e]t catholicam [maiestatem regio] et nostro nuntio [ac oratori] sincere nobis dilecto
⌊Bona⌋ Dei g[ratia re]gina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋ totiusque ⌊Prussiae⌋ ac ⌊Masoviae⌋ domina
Reverende in Christo Pater, sinc[ere] nobis dilecte.
Recoluimus his proxime elapsis diebus binas nos dediss[e litter]as magnifico ⌊Sigismundo de Herberstein⌋, ut a serenissimo ⌊Hungariae et Bohemiae r[ege]⌋ litteras passus, quas salvum conductum vocant, expediret, et nobis mitter[et] quam primum. Quarum praetextu sex equos partim valachos, partim gradarios in ⌊Italiam⌋ nonnullis dominis et personis de nobis bene meritis tuto transmittere possemus. Hactenus tamen nullum responsum habemus. De quo non possumus non mirari et quia audimus in oris Germanicis multa impedimenta euntibus ingeri, veremur, ne etiamnum equorum nostrorum ductori per aliquos officiales nonnihil difficultatis ingeratur et nostra desideria immorentur.
Volumus, ut
Sinceritas
Tua apud eundem ⌊serenissimum regem⌋, dum ⌊Augustae⌋ erit, litteras huiusmodi pro traducendis tuto in ⌊Italiam⌋ sex equis nostris expediat et nobis easdem per primum ac certum occurrentem transmittat, factura nobis rem pergratam, qua nil ad praesens gratius.
Et bene feliciterque valeat Sinceritas Tua.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die VII Mai M-o D-o XXX-o.
Ad mandatum
sacrae
maiestatis reginalis proprium