Habui, ex quibus intellexi, Vestram Dominationem magnum propensum animum erga me
<habere>
.
Carissime Orator.
Sollicitavi circa ⌊suam maiestatem⌋ illa, quae mihi Vestra Dominatio commisit, et promitto Vestrae Dominationi, quod ⌊utraque maiestas⌋, tam regia quam reginalis, maximum affectum erga Dominationem Vestram habent et non carebit gratia speciali et provisione gratiosa. In exaltationem nos hic omnes amici non deerimus nostris diligentiis, Dominus ⌊Nyepszycz⌋ et dominus ⌊Bork⌋, et profecto a tota curia et dominis consiliariis Vestra Dominatio diligitur.
Item de indulgentiis, quod ⌊summus pontifex⌋ noluit concedere . Quid est faciendum? Non aliud, quam patientia. In mala hora ista cruciata erit ultima ruina totius Christianitatis, videlicet, ut Vestra Dominatio potest recordari, quod scandalum commissum est in ⌊Regno Ungariae⌋ tempore ⌊regis Vladislai⌋ fratris olim memoriae ⌊domini nostri⌋ gratiosissimi, quod etiam aliud est commissum tempore ⌊Alberti regis⌋. Hic ⌊Poloniae⌋ desunt nunc apostotae(!), in ⌊Bohemia⌋ crescent. In ista cruciata haec, quod ⌊Luter⌋ non infecit, hic finietur, et provocatio istius ⌊Turcae⌋ contra Christianitatem. Si principes Christiani essent concordes, tunc posset aliquid fieri et continere bellum possent Turci{s}cis potenti
<i>
s resistere, sed non pro mense vel quattuor. Satis est de istis. Dominatio Vestra potest intelligere et nos hic, cum quibus diebus et noctibus in armis sumus. Iste bonus ⌊rex Iohannes⌋ infecit et perdit ista regna ⌊Hungariae⌋ et ⌊Poloniae⌋. Qui sumus in faucibus ⌊illorum⌋, nos perdemur, sequuntur nos alii .
Item Dominatio Vestra manebit adhuc illic, prout hoc intelliget ex litteris ⌊domini suae maiestatis⌋. Si possibile erit, rogo, adhuc temptetis pro his indulgentiis. Si non, in nomine domini et cum his me commendo una cum servitiis meis.