» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #505

Hieronymus VIETOR to Ioannes DANTISCUS
Vienna, [1530]-06-19


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, UUB, H. 154, f. 19-20
2register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 14

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 166

Prints:
1DE VOCHT 1961 No. DE, 91, p. 57 (English register)
2MEJOR 1997 No. 1, p. 152-154 (in extenso; Polish translation)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Ornatissimo ac Eloquentissimo Viro serenissimi regis Poloniae Oratori, domino suo perpetuo observando apud Augustam Ioanni Dantisco

Augspurg

Ornatissimo atque disertissimo serenissimi regis Poloniae Viro Legato Ioanni Dantisco Hieronymus Vietor plurimam salutem.

Licet nihil litterarum uterque alteri complusculis iam abhinc annis de more obtrusimus, prohibebamur enim mihi sic usu venit prorsus sive perlongo itinere sive erratica sede seu maxime subcommodo tabellione tamen humanitas tua, consuetudo, amor, vicinitas, Ornatissime Vir, commoneant, praecipue tum in nuntium optatum praeter spem incidi, qui nostram antiquam amicitiam fere collapsam, ex animo deletam, cum in hunc usum epistulae, absens absenti sermonem ut faciant, quasi nosti, inventae redintegrem, obfirmem. Quamvis te, ut rumusculus tenellus ora quorundam pervolitet, ad summa fastigia non tantum honorum, verum etiam ut dignitatis vox scilicet episcopus oculis subiicit onerum emersisse. Quae profecto Tuam Humanitatem iam inde a prima aetatula expectarunt, delegerunt, postularunt. Quae profecto nemini omnium, si modo esset fama constans, aequius te obtingere. Illa si virtutes, mores, ingenium, philosophia et humana et Christiana, facilitas, iuvandi studium, haec sincere excutienda quae omnia ex te tanquam ex speculo opposito emicant, refulgent. Ex quo quaeso angulo toto Sarmatico peteres haec, quae quasi catervatim divinitus omnino, meo quidem iudicio conflata abstrusaque in te uno conspiciuntur. Unde unus conspiceris plurimus regiis obsitus negotiis indefatigabili fessus opera apud invictissimum totius Europae monarcham nimirum res regis fortissimi gravissimas exponis, evolvis, id quod fetura tua elegiaca nuper protrusa indicat in navigium terris advertere, ut ratio litterarum vocat, festinem in ornamentis Tuae Humanitatis, ut suspicor, accessis moram necterem diutius, post fortassis copiosius, ubi certior factus. Interim precor hoc excellentissimum munus felix sit, feliciusque praecessoribus sanctius ut apud te iam dudum constituisti, administres piissime, purissime finias, tradas veluti per manus successori. Autem mei meorumque liberorum, qui se summo suo obsequio plurima felicitate impertiente Tuae Humanitatis credunt, memor ex more tuo persistas, misere rogito. Illa et animus noster mirum in modum attentus in spe est, in aliqua parte felicissimi, ni fallar, successus tui ut olim haerere. Postremo hoc unum ex te, candidissime Dantisce, pro veteri nostra amicitia effalgito . Quicquid novi libelluli vel Romani vel Germanici apud vos partum fuerit, quod ad cudendum nummos peraccommodum foret, mihi id quoad possis celerrime admissites aut a pedibus regiae maiestatis aliove cito, ut ita loquar, literifero, puta, ut fuit libellus perexiguus de ingressu caesaris Augustam urbem aut quicquid ratum fuerit in tam inclitissimo frequentissimo comitio mihi, o amicissime, communica quoniam officina mea operam suam abutitur. Hoc paene animo effluxisset, si Viennam commigraturi nostris conducticiis modo ne sorderent, exciperem, deprecor, rescribas meque Tuae Humanitati traditum ut soles habeto.

Raptim Viennae, 13 Calendas Iulii. etc.