Letter #506
Jan LEWICKI to Ioannes DANTISCUSVenice, 1530-06-20
received Augsburg, [1530]-06-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Spectabili et Magnifico Domino Ioanni Dantisco apud serenissimam caesaream et catholicam maiestatem serenissimorum regum Poloniae [or]atori dignissimo, fautori meo optimo
Magnifice Domine, mi fautor optime.
Salutem et amorem.
Adhuc hic maneo veluti carceratus et non licet hinc abire, nisi habita provisione. Iam debitor sum in ducatos respective centum et quanto plus tanto magis. Nescio quid agitur, quod nullum responsum hactenus habui, nec pro illis litteris, quas Neapolim misi. Certum est, quod hic mercatores erant avisati, de aliquibus pecuniis pro me, sed nondum erant cambii cedulae, nescio, ubi haerent. Scripsi ego serenissimae maiestati reginali sub dato 13 Maii cum litteris illis vestris et scio, quod illi mercatores per illum mensem Maium illuc pervenerunt, et iam Viennae visi sunt. Quod si sua maiestas me hinc redimere non curaret, scripsi fratribus meis, ut fructibus beneficiorum meorum tanti quanti venditis, redimant me hinc ducentis ducatis. Illi omnino non tardabunt. Interim patiar. Utcumque tamen veniam ego ad Magnificentiam Vestram in Augustam et omnino hoc mense Iunio discedam, si manibus et pedibus serpendum sit, et illas expeditiones ac quidquid horum erit mecum capiam, prout vult et committit sua maiestas. Proinde Magnificentia Vestra retineat apud se illa omnia, quae transmittenda erunt et interea tentabit aliquid de Monte Serico secundum hanc informationem, quam mitto.
Audimus hic mortuum dominum cancellarium magnum, quod dolet mihi plurimum. Non cito talem virum habebimus. Audimus quoque regem Galliae falsam monetam caesari misisse et rursum pacta violasse, ac regulum Navarrae in Sabaudiam et consequenter Genuam cum XXV milibus Gallorum Gallinaceorum minasse ad replendas illas fossas, hoc illud esset, quod cecinit optimus vates. Negat hoc is orator Gallorum, qui hic est, quem dicunt aliquotiens iam secrete alloqutum fore nuntium imperatoris Thurcarum, qui huc non pridem venit et hanc credentiam in senatu habuit, cuius exemplar mitto ex Italo in Latinum translatum. Habet hic aliud sub cortice, venit explorare res Christianorum post hanc concordiam eorum, et si non erunt illi impedimento per mare grassare volenti.
Venit hic murmur de peste et nullae erant caerimoniae in festo Corporis Christi, nec ipsa processio, quod non caret maxima suspitione. Debuerant hic Venetias convenire duces Ferrariae, Mantuae, Mediolani et alii plures domini pro certis spectaculis navalibus, qualia autem non visa nec audita fuerant, sed haec pestis hanc spem conturbat. Dicunt mortuum ducem Mediolani illum, qui fuit in Francia, marchionem quoque de Monferati. Heri Alexander ille abiit cum VII canibus. Timeo, ne eum decomedant, si parcus illis erit. Vadit ad Isbruk, tandem aqua usque caesarem.
Salutat Magnificentiam Vestram frater meus et fratrem vestrum Bernardum ac dominum Drevicium cancellarium uterque nostrum. Venerunt hic socii sui domini de Conari et vadunt Bononiam studiare. Rogo Magnificentiam Vestram, si quid litterarum ad me ibi venerit, remittat huc, quia aliquid forte erit de provisione mea. Quod si committetur aliquid dominis Welseris, hic mihi mitterent cedulas cambii.
Parcat Magnificentia Vestra celeritatem, is senex ita erat impatiens, ut vix haec scribere permisit, bene bibit et morosus est. Commendo me Magnificentiae Vetrae.
E Veneciis, 20 Iunii 1530.
Vestrae Magnificentiae observantissimus Ioannes Levicius
Postscript:
Solvat huic seni medium florenum in moneta.
Credentia nuntii Thurcarum
Laus Deo excelso, qui est dominator iustus.
Propter auxilium magnae potentiae magni Dei et propter miracula Maumeth Mustaphae, ut benedictio et salus Dei sit super eum, qui est splendor solaris et sidereus prophetiae et dux egregii coetus prophetarum et propter favorem tuorum amicorum, qui sunt: Chubechir, Homer, Hozitoman et Halii, ut Deus omnium ipsorum sit contentus et sanctis et benedictis animabus omnium beatorum Dei.
Suleymansach, filius Selymsach imperator semper victoriosus. Ego potentium potentissimus et inter homines miraculum ac dominorum corona praecipua, qui sunt super faciem terrae, imago Dei super duas terras continentes Maris Albi et Maris Nigri et Romaniae, Natoliae, Caramaniae, Graeciae et provinciae Dulchadriae et Diarbechiae et Curdi et Edir, Bayssam et Hazemus, Damasci, Halepi, Cayeri, Meicae, Medinae, Iherozolimae et omnium provinciarum Arabum et Gemen et Tartarorum et aliarum multarum, quas splendidissimi proceres mei et avi excellentissimi, quos Deus mirandis ipsorum gestis clarificavit, suis violentis viribus subiugarunt, et etiam multarum aliarum provinciarum, quas excelsa praesentia meae maiestatis victorioso meo gladio et igne pleno subegit, dominator et imperator sultan Suleymansach imperator, filius sultan Suleymansach(!) imperator, qui fuit filius sultan Baysso imperator. Tu Andreas Gritti dux Venetiarum, Christianorum dominorum honorandissime et potentium, qui sequuntur Ihesum, reverendissime, scito, quod in presentia invocationis summi dei et eius benignitate et gratia decretum est apud maiestatem meam, ut fiat circumcisio meorum filiorum sultan Mustapha et sultan Maymet et sultan Asselym et sultan Beyssid. Quae circumcisio est character fidei et ordinationis espressae Domini prophetarum, ut benedictio et salus sit super ipsum et meos filios, quos Deus conservet et exaltet eos ad maximam felicitatem, solemnitatem vero futuram. Die X Iunii 1530 visum est maiestati meae auspicari XV die Lunae De sinual, ut voluntate divine maiestatis sit fausta Et felix. Quapropter cum sit antiqua et grata consuetudo, quae fuit meorum Zausii, qui serviunt meae excelsae portae sive curiae, misimus magnificum honoratum praestantem ac circumspectum meum Zaus Chussam, ut valor ipsius sit perpetuus in faciendo tale nuntium et dando sic fidem nobili signo.
Scripta est in principio Maii 1530 principio Lunae de Remande 936, in loco imperiali et excelso palatio in civitate sancta Constantinopoli.