Letter #51
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-11-15
received Wormditt (Orneta), 1547-11-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime domine, domine colendissime. Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mihi quoque videtur idem, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae, genus hoc appellationis coram notario quae fit, admittendum non esse, nisi doceri legitime posset a iudicibus appellationi non esse delatum. Ceterum valde frequentantur hoc tempore appellationes eiusmodi, nam dominus Adrianus Fridwald produxit fortasse quattuor, quae mihi visae sunt admodum temerariae et frivolae, hoc ipsum fecit Rach quoque.
Itaque scriptum est ad dominos consiliarios, ut de hoc genere appellationum cognoscerent sententiamque suam perscriberent, quantum eis tribuendum existiment, a quibus quod erit rescriptum, habiturum auctoritatem puto. Contra Elbingenses qui agat, nemo est.
Itaque cras eos absolutos iri spero. Si quid praeterea postulaverint, id quoque fortassis obtinebunt. Ego illis defuturus non sum, sed neque causae relictae viduae domini Schewke, dummodo prius adversa quoque pars audiatur, a qua nemo adhuc venit. Est hic legatus regis Gallorum. Qua de causa venerit, si scire volet, ex reverendissimo domino certior fieri postulet. Nam est dissimilis ei causa, propter quam venerat etiam reverendissimi domini cardinalis Augustam nuntius. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Piiotrcovia, 17 Calendas Decembres 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis