Letter #511
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-07-07
received Augsburg, [1530]-07-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo domino
Reverende domine, sincere nobis dilecte.
Erant apud nos oratores regni Transsilvaniae proficiscunturque ad sacram et catholicam caesaream maiestatem et ad serenissimum dominum Ferdinandum, Hungariae et Boemiae etc. regem, consanguineos fratres nostros carissimos. Ea vero, quae apud nos egerunt et apud illas maiestates acturi sunt, ipsimet coram praesentesque Strenuitati Tuae declarabunt. Et quia rem iustissimam et piam ac universae rei publicae Christianae perutilem sunt petituri apud caesaream et regiam celsitudinem, committimus Strenuitati Tuae, ut eos exaudiat, et quicquid pro dexteritate et prudentia sua coram caesarea et regia celsitudine illis opis praestare poterit, nostro nomine praestet. Amamus enim eorum fidem et sinceritatem erga serenissimum dominum regem Ferdinandum, cuius maiestati quaeque felicissima expetimus. Bene valeat Strenuitas Tua et hos bonos viros omni favore et adiutorio prosequatur, rem officio suo dignam et nobis pergratam factura.
Ex